Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0326

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.



Ad Credo.

Te Patrem confitemur, factorem omnium;
Et Filium fatemur salutis pretium.
Ad nos venit de cœlo natus de Virgine,
Confracto mortis telo, passus pro homine.

Crucis morti addixit illum gens impia;
Post dies tres revixit virtute propria:
Ascendens cœlos sedet in Patris gloria;
Venturus Judex reddet pœnas et præmia.

Paraclitum fatemur, quo d in Ecclesia
Communio, docemur, sit Sanctis socia:
Peccatum relaxatur; carnis surrectio,
Perpetuæque datur vitæ fruitio.


Ad Offertorium.

Æternus Deus unus oblatum suscipe,
Panis et vini munus placatus accipe;
Nam panis Corpus verum, pro cunctis Hostia,
Et sanguis Christi merum fiet propitia.

Sacra mus voluntatem, cor, corpus, omnia;
Juva fragilitatem suprema gratia:
Da leges custodire, quas jubes exsequi,
Malo non consentire, salutem adsequi.

Quæ das terrena bona, tihi offerimus:
Vitam, et cuncta dona litantes credimus.
Nunc pluviam faventem, nunc solem cedito,
Nunc rore immadentem tellurem pascito.


Ad Sanctus.

Mentem et cor levemus, ad Cœli atria;
Ter Sanctus insonemus Deo in gloria.