Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0325

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.



Ascendat ut incensum isthæc oblatio;
Fiat munus impensum tui placatio:
Non vitulos donamus, ut Aaron fecerat;
In ara Christum damus, qui se sacraverat.

Servator ante cœnam, quæ fuit ultima,
Vadens in mortis pœnam, amoris Victima;
Panem, vinum accepit, dedit discipulis,
Hoc facerent , præcepit, sacris in epulis.

Vos, ait manducate hoc carnis epulum,
Et calicem libate salutis poculum:
Hoc mortis monumentum, ne mente abeat,
Amoris documentum in vobis maneat.


Ad Gloria.

O Deus Majestatis! libi laus, gloria;
Sit bonæ voluntatis cunctis lætitia:
Ne bella, fac clementer, fideles opprimant,
Altari confidenter qui tuo proximant.

Rex cœli, Pater magnus, glorificamus te.
O Fili! Dei Agnus! proni laudamus te.
Spiritui Divino compar sit gloria,
Honor sit Uni Trino, secla per omnia.


Ad Evangelium.

Est Dei Testamentum in Evangelio;
Hoc habet fundamentum vera Religio:
Hoc Lumen orbi dedit, qui nunquam fallitur;
Felix, qui firmus credit, et promptus sequitur.

Hoc verbum Veritatis commonstrat semitam,
Sanctæ beatitatis justis pollicitam.
Da Deus custodire, quæ per te credimus:
Ad vitam sic venire, ad quam contendimus.