Rhytmus de vanitate mundi

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Józef Baka
Tytuł Rhytmus de vanitate mundi
Pochodzenie Uwagi o śmierci niechybney wszystkim pospolitey
Data wydania 1828
Drukarz w Drukarni przy ulicy Mazowieckiéy Nr. 1349
Miejsce wyd. Warszawa
Źródło Skany na commons
Inne Cały tekst
Pobierz jako: Pobierz Cały tekst jako ePub Pobierz Cały tekst jako PDF Pobierz Cały tekst jako MOBI
Indeks stron
RHYTMUS DE VANITATE MUNDI.


Vivat JESUS et MARIA
Certa cunctis coeli via:
CHRISTO Deo, laudis thus;
Mundo ficus, ulcus, pus.
CHRISTUS fixus est in ligno:
Mundus totus in maligno.
CHRISTO Deo, laudis thus;
Mundo ficus, ulcus, pus;
Quaeris, quid sit hicce orbis?
Plena arca flagris, morbis:
DEUS meus omnia!
Cuncta mundi somnia.

Pompa mundi, o amici!
Ramus stultus, arbor fici:
DEUS meus omnia!
Cuncta mundi somnia.
Mundus totus, parvum punctum,
Sed millenis malis junctum.
DEUS meus omnia!
Cuncta mundi somnia.
Mare iactat mundi bullam
Ebibit mors ut ampullam,
DEUS meus omnia!
Cuncta mundi somnia.
Bella, livor, rixae luxus
Hujus maris sunt refluxus
JESUS, CHRISTUS, MARIA
Veri boni maria.
Mundus cordis uncus, hamus,
Stulto voto hunc captamus

JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Veri boni maria.
Basiat cor in amplexu
Sed occidit doli nexu
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Veri boni maria.
Ore promit centum laudes,
Corde vomit mille fraudes
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Veri boni maria.
Mundus paret gloriosus,
Qui globosus, hic gibosus
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Veri boni maria.
Quid est faeda mundi larva?
Nisi mica, resque parva
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia

Terra tristis et afflicta
Ob defectus et delicta
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia
Pauper casa, dives fumo
Flos ut rosa plena dumo.
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Orbis, morbus ceu caducus,
Spumat, humat ejus fucus:
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Fama orbis ficta Iris,
Color pictus nugis miris.
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Tot laborum hic munera,
Tot sudorum sunt funera

JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Tota forma gaudiorum
Ferre vultum otiorum,
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Hic jocari, hic saltare,
Nil aeterna procurare:
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Quasi homo non sit cinis
Nec pateret rerum finis
JESUS, CHRISTUS, MARIA,
Nostra sunto gaudia.
Sed dum caput nixum collo,
Ocellos in Coellum tollo;
Caeli pompa, pomparum!
Mundus nuga nugarum.

Rident poli pulchrae stellae,
Vocant Coeli cor rebelle,
Coeli pompa, pomparum!
Mundus nuga nugarum.
Vale munde, sat immunde!
Cordis cella, Coelum, stella,
Coeli pompa, pomparum!
Mundus nuga nugarum.




Ad M. D. G. B. V. M. S. L. O.

Conceptae honorem
S. Joannis REGIS, ac OO. SS

Cultum et Venerationem.




Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Józef Baka.