Josephi Epiphanii Minasovicii ad Adamum Narusevicium Bucolicorum Polonicorum Scriptorem

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania


Do Ignatka Josephi Epiphanii Minasovicii ad Adamum Narusevicium Bucolicorum Polonicorum Scriptorem • Wybór poezyj • Sielanki • Józef Epifani Minasowicz Sekret
Do Ignatka Josephi Epiphanii Minasovicii ad Adamum Narusevicium Bucolicorum Polonicorum Scriptorem
Wybór poezyj
Sielanki
Józef Epifani Minasowicz
Sekret

Josephi Epiphanii Minasovicii ad Adamum Narusevicium Bucolicorum Polonicorum Scriptorem.




Audio dum Musam, quam tu meditaris avena

Varsavios inter, Tityrus alter, agros;
Non Latio invideo cantantem pascua vatem,
Namque habet hunc in te Sarmatis ora novum.
Estis uterque pares dulci modulamine; quamvis
Ille canat Latiis, tu Lechicis numeris.
Estis uterque pares: Daphnis cantatur utrique,
Ausoniis Daphnis Sarmaticisque modis.
Sed Latius Daphnis dudum cum vate recessit
Ex oculis hominum; nominis umbra sui.
Ille tuus vivit, pastorum gloria Daphnis,

Vivet et aeternum carmine, Adame, tuo.