Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek XXII

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek XXII
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


XXII.

Nieznany dokument Zbigniewa Oleśnickiego, biskupa krakowskiego, wydany w Bobowej 27. czerwca 1424 na korzyść bractwa miodosytników, istniejącego przy kościele parafialnym w Grybowie.
In nomine Domini Amen. Nos Sbigneus Dei gracia episcopus Cracoviensis universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, salutem in eo, qui est omnium vera salus, cum sinceris affectibus in domino caritatis. Salvator humani generis homo Christus Jehsus, cuius sunt delicie inter filios hominum habitare, ad recuperandam drachmam decimam et ovem perditam centesimam, humanam creaturam divine ymagini figuratam lapsu prothoplasti perditam, sue divinitatis per graciam nobis volens esse particeps iuxta mortalitatis formam assumpsit, ut hominem de laqueo servitutis eriperet, in quem ferventiva suggestio surrepsit, qui a qui propter nostram salutem advenit nostre saluti consulens, ad caritatis et dileccionis fervorem suos electos invitat dicens, hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, quod preceptum prius adimplere voluit, antequam contumeliose crucis patibulum et mortis amarissime supplicium ad abolendum perdicionis humane conscriptum lege primum cirographum dignatus est pia miseracione subvenire.
Quo pacto salutifero Alberthus Zlothek, Stanislaus Fod, Andris Wanglarz ac...[1] fraternitatis mellificum[2] sub parochia ecclesie i Grebow degentes divinitus excitati, sue salutis cupientes adipisci medelam... missis, elemosinis, obsequiis et exequiis ac aliis caritativis operibus se devote prevenire volentes, ad impetrandam (divine) pyetatis clemenciam in sue salutis et suorum remedium salubre spiritualis fraternitatis vinculum, que faternitas mellificorum vocari debet... decreverunt in hunc modum. Videlicet quod ipsi fratres et sorores ac quilibet eorum singuis feriis terciis ad celebrandum.... missas pro defunctis interesse sunt astricti, nec non ad celebrandum vigilias novem leccionum singuis quatuor temporibus feria quarta.... post vesperas, et feria quinta sequenti ad missam defunctorum conveniant pro antisitie et pro rege et cunctis benefactoribus orantes... et parochialem ecclesiam in Grebow predictam. Ceterum cum aliquem ex ipsis fratribus ant sororibus ab hac luce migrare contingerit, tunc fratres et sorores ad exequias et ad sepulturam peragendam fratris vel sororis defunctorum debeant convenire.
Nos igitur attendentes ipsorum pium propositum et salubre devocionis effectum, ipsumque paterno prosequi favore sathagentes, et ut mereamur oracionum et fraternitatis ipsorum esse participes, predicte fraternitatis mellificorum vinculum et omnia et singula suprascripta, que circa premissa prefati fratres et sorores licite et debite ordinaverint, rata et grata habentes, duximus presentibus confirmandi et nihil (excludendo omnia que) volurint ad eorum fraternitatem mellificorum dictam assumendi ipsis damus omnimodam presentibus facultatem. Et ut celebracio dicte fraternitis mellificorum ardenciori devocione exerceatur, et corda sensusque assistencium ipsius fraternitatis et exequiis celebracioni ardenciori et fervenciori amore accendantur, memoratis fratribus ac omnibus et singulis, qui compunccione cordis premissis interfuerint, seu cum elemosinis et devocione visitaverint, et usque ad confirmacionem divinorum presentes astiterint, omnibus vere penitentibus contritis et confessis de omnipotentis Dei clemencia beatorumque Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate plene confisi, XL dies indulgenciarum presentibus misericorditer impartimur in omnibus festivitatibus maioribus, videlicet in Pascha, in Penthecoste, Nativitatis Domini et in omnibus festivitatibus Beate Marie Virginis gloriose, nec non in omnibus festivitatibus Apostolorum, beatorum Stanislai et Alberti Sanctorum martirum et pontificum, ac beatarum virginum Katharine, Margarethe, Barbare, Dorothee, Ursule et Agnetis. Et easdem indulgencias largiendi omnibus et singulis reverendis in Christo fratribus nostris Archieposcopis et Episcopis, qui in nostra diocesi accedi poterint, tenore presencium concedimus facultatem per premissa, aut omnino volumus nec intendimus nostris et ecclesie nostre iuriubs et presertim ecclesiasicorum seu secularium codicillis personarum ac ecclesie parochiali in Grebow predicte in aliquo derogare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum in Bobova feria sexta infra octavas Corporis Christi. Anno Domini millesimo quadringentesimo XX. quatro.


∗             ∗

Georgius dei gracia qpiscopus Laodicensis, nec non reverendi suprascripti eadem gracia episcopi Suffraganeus, tenore presencium sen huius subscripcionis omnibus et singulis penitentibus confessis et contritis ac confessis, de misericordia Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi, quadraginta dies indulgenciarum perpetuis temporibus addicimus et impartimur, prout omnia et universa littera in presenti sunt concessa et descripta, ac in domino misericorditer plene relaxata. In quorum omnium et singulorum ac in hac littera contenrorum et premissorum sigillum nostrum est appensum, et per Georgium olym Petri de Nowa Sandecz, clericum Cracoviensis diocesis publicum imperiali auctoritate notarium, manu sua propria nostri in presencia fecimus subscribi et publicari.
Datum in monasterio Sanctimonialium in Nova Sandecz[3] sito, die solis vicesima septima mensis Junii. Anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto.


∗             ∗

Johannes dei gracia episcopus Cracoviensis[4] universis et singulis Christi fidelibus sexus, qui premissa in aliquo adimpleverint manusque adiutrices diete fraternitati porrexerint, vere penitentibus confessis et contritis ipsius fraternitatis fratribus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius confisi, quadraginta dies indulgenciarum impartimur et de iniumctis ipsis penitencys misericorditer in domino relaxamus, fraternitatem ipsam in omnibus suis condicionibus approbantes et ratificantes. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est subappensum testimonio lutterarum.
Datum in Sandecz die lune XXII. Julii. Anno Domini millesimo quadringentesimo LX quinto.
Oryginał pergaminowy w archiwum fary nowosandeckiej — w górnej połowie trochę naddarty — u dołu znaki cięć, przez które cztery paski pergaminowe, na których wisiały cztery pieczęcie biskupie, były przesilone. Czwarta pieczęć należała do biskupa laodyckiego Dominika, sufragana krakowskiego, którego indulgencyę czytamy na drugiej stronie pergaminowej karty właśnie w miejscu zepsutem, tak że data jest całkowicie wydartą.


Jan Sygański - Historya Nowego Sącza ornament 245.png



Przypisy

  1. Miejsca wydarte na pergaminie oznaczam....
  2. Łac. mellifex, mellificus, odpowiada franc. mellifique = wyrabiający miód, a niem. Methisieder = miodowar, miodosytnik, miodowarnik.
  3. Według wszelkiego prawdopodobieństwa powinno być: in Antiqua Sandecz, gdyż w Nowym Sączu nie było żadnego monasteru zakonnic.
  4. Jan z Brzezia Lutek h. Doliwa, biskup krakowski 1464–1471.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.