Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/837

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.
— 237 —


Penthecoste, Nativitatis Domini et in omnibus festivitatibus Beate Marie Virginis gloriose, nec non in omnibus festivitatibus Apostolorum, beatorum Stanislai et Alberti Sanctorum martirum et pontificum, ac beatarum virginum Katharine, Margarethe, Barbare, Dorothee, Ursule et Agnetis. Et easdem indulgencias largiendi omnibus et singulis reverendis in Christo fratribus nostris Archieposcopis et Episcopis, qui in nostra diocesi accedi poterint, tenore presencium concedimus facultatem per premissa, aut omnino volumus nec intendimus nostris et ecclesie nostre iuriubs et presertim ecclesiasicorum seu secularium codicillis personarum ac ecclesie parochiali in Grebow predicte in aliquo derogare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum in Bobova feria sexta infra octavas Corporis Christi. Anno Domini millesimo quadringentesimo XX. quatro.


∗             ∗

Georgius dei gracia qpiscopus Laodicensis, nec non reverendi suprascripti eadem gracia episcopi Suffraganeus, tenore presencium sen huius subscripcionis omnibus et singulis penitentibus confessis et contritis ac confessis, de misericordia Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi, quadraginta dies indulgenciarum perpetuis temporibus addicimus et impartimur, prout omnia et universa littera in presenti sunt concessa et descripta, ac in domino misericorditer plene relaxata. In quorum omnium et singulorum ac in hac littera contenrorum et premissorum sigillum nostrum est appensum, et per Georgium olym Petri de Nowa Sandecz, clericum Cracoviensis diocesis publicum imperiali auctoritate notarium, manu sua propria nostri in presencia fecimus subscribi et publicari.
Datum in monasterio Sanctimonialium in Nova Sandecz[1] sito, die solis vicesima septima mensis Junii. Anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto.


∗             ∗

Johannes dei gracia episcopus Cracoviensis[2] universis et singulis Christi fidelibus sexus, qui premissa in aliquo adimpleverint manusque adiutrices diete fraternitati porrexerint, vere peniten-

  1. Według wszelkiego prawdopodobieństwa powinno być: in Antiqua Sandecz, gdyż w Nowym Sączu nie było żadnego monasteru zakonnic.
  2. Jan z Brzezia Lutek h. Doliwa, biskup krakowski 1464–1471.