Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek XVIII

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek XVIII
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


XVIII.

Dekreta reformacyjne, wydane dla kollegiaty sandeckiej w r. 1597 przez kardynała Jerzego Radziwiłła, księcia-biskupa krakowskiego.
Georgius miseratione divina sancti Sixti Sacrae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Radzivilus, nuncupatus perpetuus administrator Episcopatus Cracoviensis et Ducatus Severiensis, Dux Olycae et Nieśwież, universis et singulis praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris significamus. Quia nos attendentes nobis et universo gregi, in quo nos Spiritus Sanctus posuit episcopum regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, Anno Domini 1597 die 19. augusti Sandeciam venientes visitationem ecclesiae collegiatae sandecensis fecimus, ubi inspectis omnibus et singulis factaque diligenti inquisitione de iis, quae agerentur tam in clero quam in populo, correctis quae correctione indigebant, reformationem quam scilicet de templo, de supellectili ecclesiastica, de divinis officiis, praelatis, canonicis, et vicariis aliisque ecclesiae ministris, religiosis, fraternitate, hospitalibus et populo fecimus, quam ab omnibus teneri et servari in virtute sanctae obedientiae et sub poenis canonicis districte praecipimus.

De templo.

Quia ex antiqua consuetudine ad dominos consules sandecenses pertinet fabricam istius ecclesiae omnemque eius cultum et ornatum curare, quo nomine legata, sepulturas et collectas oeconomi ab eis dati recipiunt. Ideo monemus illos et in remissionem peccatorum iniungimus, ut pro sua pietate in Deum et in eum locum, in quo corpora ipsorum sepeliuntur, studio de cemeterio ecclesiae istius muro cingendo serio cogitent, tectaque ecclesiae sancta conservent. In quam rem, quo sumptus uberior haberi possit, statuimus, ut a sepulturis, quae in ecclesia fient, duo floreni pro ecclesia more aliarum ecclesiarum dioecesis nostrae cracoviensis solvantur. Praedicator vero in concionibus suis hortetur populum ad collectas et eleemosynas in hoc tam pium et necessarium opus contribuendas. Scholae similiter, quae est civitatis seminarium, domini consules curam habeant, et scholaribus cellas exedificent, ne per hospitia vagentur sine disciplina et officia ecclesiastica negligant.
Vicecustos curabit, ut altaria a pulveribus aranearumque telis et aliis quisquiliis et immunditiis extersa sint, paramentisque diversorum colorum secundum praescriptum Missalis Romani insternantur. Idem pavimentum templi singulis septimanis per campanatores purgare mandabit.
Oleum sacrum de ecclesia cathedrali singulis annis, sub testimonio acceptatum et obsignatum, per sacerdotem vel clericum deferatur, inde alii in parochias et alias ecclesias simili modo accipiant. Quod non cum Venerabili Sacramento, sed in alio loco separatim servari debet.
Lampas continue ardeat in ecclesia ante tabernaculum Venerabilis Sacramenti, ad quam domini consules oleum dare tenentur.
Stalla chori vetera et pulpitum chori [arte] pictoris renoventur.
Confessionalia quatuor propter commoditatem confessariorum et confitentium in ecclesia constituantur in locis per nos designatis, unum inter altare Omnium Sanctorum et Annuntiationis, alterum inter altare Corporis Domini et sancti Joannis, tertium in capella Sanctissimae Trinitatis, quartum proxime ad gradus sacristiae superioris.
Cum ad indicium sacerdotum pertineat declarare, qui sit christiana sepultura dignus et qui indignus, ideo prohibemus sub excommunicatione, ne in posterum oeconomi ecclesiae cuipiam mortuo campanis pulsare permittant, quemadmodum hactenus faciebant, sine scitu primi praelati vel canonici residentis, aut saltem vicecustodis.
In turri ecclesiae ne clamores aut contentiones obscenae fiant, proconsul inhibeat sub poena suspensionis ab ingressu ecclesiam.
Vicecustos cum omni diligentia attendat, ut campanatores, qui in sacristia vel ad portam templi excubare solent, sicut in domo Dei honeste versentur, ebriosos atque petulantes ab hoc ministerio removendo.

De thesauro et supellectili ecclesiastica.

Inventarium suppellectilis ecclesiae unum sit apud vicecustodem, aliud apud oeconomos ecclesiae, in quo singulis annis post revisionem, quae fieri debet tempore generalis capituli, ea, quae usu consumpta sunt, expurgentur, et quae de novo accesserunt, annotentur.
Similiter inventarium privilegiorum tam eorum, quae ad capitulum eiusque personas, quam quae ad vicarios et altaristas spectant; unum habeat vicecustos, cuius illa custodiae concredantur, aliud sit in scrinio capituli.
Privilegia omnia istius ecclesiae, quaecunque reperiri possunt et quidquid ad ecclesiam hanc pertinet, in unum volumen infra anni decursum describantur. Quem laborem venerabili Bartholomaeo Fusorio et Andreae Mleczkowicz vicariis commisimus.
Apparamenta colorum, quibus Romana Ecclesia utitur pro diversitate temporum, ad usum celebrantium vicecustos praeparet secundum tabulam circa Missale Romanum Antverpiae editum descriptum et singulis diebus in sacristia inferiori exponat. Calices et patenae veteres confractae corrosae et ad celebrationem minus idoneae per oeconomos reparentur. Ampullae et alia supellex argentea saepius setatio purgetur aut per aurifabrum excoquatur, similiter stannea.
Vinum ad ministerium altaris bonum per oeconomos comparetur.
Pixis argentea, quae hactenus in thesauro ecclesiae asservabatur, in tabernaculo ponatur, ut, si quando Venerabile Sacramentum ad aliquem infirmum deferendum sit, in altera Sacramentum in tabernaculo remaneat propter populi adorationem.
Liber comparetur, in quo coniugum et testium nomina diesque et locus contracti matrimonii et denuntiationum praemissarum deseribantur.
Liber item alius comparetur, in quo deseribantur nomina baptisati eiusque patris et matris, si ex legitimo thoro natus est, aut matris tantum, si non est ex legitimo thoro, nec non baptisantis et de baptismo suscipientis. Quos libros a sacerdotibus ipsis Sacramenta haec administrantibus, non a campanatoribus ipsis scribi et diligentur sub clausura asservari iubemus. Missalia Romana pro usu ecclesiae per oeconomos ecclesiae comparentur.
Memoria fundatorum et benefactorum ex privilegiis colligatur et in tabella descripta in sacristia appendatur, similiter officia, quae in hac ecclesia ex obligatione celebrari debent.

De divinis officiis.

Officium diurnum et nocturnum e Breviario Romano secundum rubricas communes absolvantur. Similiter missa tam de die quam votiva quaecunque atque etiam pro defunctis ex Missali Romano non ex aliquo alio celebretur.
Videat vicecustos ne unquam plures sacerdotes simul e sacristia ad celebrandam missam egrediantur, sed unus post alium, ut sacrificia non ipsorum tantum, sed etiam populi commoditati serviant.
Nullus ad celebrandum in ecclesia admittatur, nisi prius in ceremoniis per praelatos residentes, vel ab eo deputatum, examinatus et approbatus fuerit.
Verba in missa praesertim officio interiecta omittantur, ut in Kyrie eleison, in gloria in excelsis et aliis.
In libris ritualibus, qui ad cantum pertinent, indices secundum Breviarium et Missale Romanum conficiant vicarii, et quae desunt in gradualibus et antiphonariis supplenda curent.
Martyrologium pro ecclesiae usu comparetur per oeconomos et in prima legatur a vicariis. Diebus dominicis et festivis omnes praelati, canonici, vicarii et altaristae circa ecclesiam residentes processionibus et thurificationibus interesse tenentur, quisque in habitu statui suo convenienti secundum veterem ecclesiae huius ordinem et consuetudinem.
Processio die festo Corporis Domini Nostri una ex omnibus ecclesiis per civitatem fori fiat, secundum consuetudinem Civitatis Cracoviensis.
Concionibus item omnes, qui administratione Sacramentorum non erunt occupati, interesse teneantur sub poena duorum grossorum. Concio vero ultra horam non extendatur.
In choro nullus sacerdotum colloquiis, jocis, cursitationibus, aut contentionibus aliis offensionem praebeat, sed omnes attente et devote orando aliis exemplum orandi et in domo Dei decenter versandi ostendant.
Infra divina officia nullus sacerdotum aut clericorum sine tonsura aut superpellicio in ecclesiam ingrediatur. Qui tonsuram non habuerit, ab hebdomadario expellatur, qui vero sine superpellicio ingressus fuerit, ipso facto sit excommunicatus, iuxta ecclesiae nostrae cathedralis statuta.
Tonsura sacerdotum hostiae maioris amplitudinem exequari debet. Clericorum hostiae minoris, quae populo datur. Subdiaconorum paulo maior clericali, diaconorum paulo minor sacerdotali sit, et bis saltem in mense renovetur. In aestate omnes, dum ecclesiam ingrediuntur, birreta in modum Cracoviensem confecta deferant, in hyeme pileis interius, non vero larveorum more exterius subductis utantur. Indulgentias, quae pro adiutricibus manibus concessae erant huic ecclesiae et aliis quibuscunque ecclesiis, declaramus abrogatas.

De praelatis et canonicis.

Cum per bonae memoriae Sbigneum Cardinalem, Episcopum Cracoviensem antecessorem nostrum, omnium praelatorum et canonicorum officia distincte in fundatione ecclesiae sint descripta, dabunt operam, ut omni ex parte fundatoris voluntati respondeant.
Exposuerunt nobis Domini Consules Sandecenses, quod per multos annos populus sandecensis famem verbi Dei patiebatur, propterea quod tenuis esset provisio praedicatoris, supplicaruntque nobis, ut custodiae, quae iuris patronatus illorum est, officium praedicationis annectere dignaremur. Quorum supplicationibus inclinati atque ecclesiae ipsi consultum esse cupientes, statuimus et ordinamus, ut custodiae perpetuo sit annexum officium praedicaturae, et ad eam nullus praesentari aut institui possit, nisi qui sit idoneus ad praedicandum, et hoc officium vellet obire. Ut autem custos adiutorem laboris habeat, qui horis pomeridianis doctrinam christianam docere, et diebus etiam festis interdum praedicare sit obligatus, censum praedicatoris germanici pro vicepraedicatore incorporamus et altare Sanctissimae Trinitatis.
Praelati et canonici capitulum generale celebrent singulis annis pro festo Sanctae Margarethae, cui omnes interesse tenentur, sub poena iam olim in constitutionibus synodalibus contra negligentes sancita et in fundatione descripta.
Domum dignitati aut canonicatui sui antiquitus annexam quisque manu teneat tanquam propriam. Qui domum collabi passus fuerit, per annum a beneficii sui administratione sit suspensus, et proventus annui pro domo reficienda convertantur per ordinarium ad delationem capituli.
Et quia aliquot domus penitus sunt desolatae, monemus omnes et singulos, ut intra triennium aedificandas curent: primumque et secundum annum pro materia neeessaria comparanda, tertium pro aedificanda habeant.
Qui in hac visitatione nostra non comparuerunt, nec se legitime excusaverunt, eorum fructus annuos pro fabrica domorum ad illos pertinentes annectimus. Veteri consuetudine receptum deprehendimus in hac ecclesia, quod feria quinta magna publice poenitentes per officialem nostrum reconciliantur: id propter maiorem reverentiam cum assistentia dominorum abbatis, praelatorum, canonicorum et vicariorum solenniter fieri in posterum praecipimus.
Domino custodi moderno, et Stanislao a Szczepanow vicario exaininatis et approbatis, facultatem damus audiendi confessiones, etiam in casibus sedi ordinariae reservatis, exceptis iis, quos pro nobis specialiter reservavimus in synodo dioecesana praeterita, qui habeant Bullam Coenae Domini et diligenter videant, ne quem in casibus Sedi Apostolicae reservatis per errorem absolvant. Canones poenitentiales memoria teneant, ut singulis criminibus congruam satisfactionem iniungere valeant. Simulque ipsis poenitentibus, ut promptius et libentius, quod illis iniungitur, praestent diligenter exponere, quae benigne hodie ecclesia sancta gravissimas antiquorum canonum poenas in mitiores commutandas esse censuerit.
Singulis diebus dominicis et feriis sextis mane in sedibus confessionalibus sedebunt, ut poenitentes occasionem confitendi paratam habeant, et dum confessione audienda occupabuntur, pro praesentibus in choro censeri debent.

De vicariis.

Vicarii officiis ecclesiasticis et curae animarum diligenter intendant iuxta statuta sua contra negligentes procedendo.
In matutino et vesperis omnes interesse teneantur, reliquas horas quaterni decantent. Gravem corruptelam per vicarios in eam ecclesiam introductam fuisse deprehendimus, ut ad vicariatum nullus reciperetur, nisi per annum in probatione steterit, qua tam longa probatione multi boni et idonei sacerdotes deterrebantur, itaque statuimus et ordinamus, ut ad instar aliarum ecclesiarum collegiatarum per quatuor tantum septimanas quisque probari sit obligatus, quo tempore diligenter examinaretur an bene intelligat rubricas Missalis, Breviarii et Agendae. Censum sexdecim marcarum pro institutionibus fundatis per venerabilem olim Mathiam de Brzeznica, custodem sandecensem, de consensu dominorum consilium sandecensium uti patronorum, communitati vicariorum incorporamus, ratione cuius census missam in aurora singulis diebus legant propter laborantes et familiam, quatuor missas ex fundatione duas autem ex aliis obligatis suis cum commemoratione fundatoris. Diebus praeterea festivis et solemnibus chorum regent per duos e communitate sua.
Questi sunt multi e populo in audiendis confessionibus, in communione ad infirmos deferenda, baptizandis parvulis, magnam negligentiam a vieariis committi, propterea quod unus et idem sacerdos maturam missam tenetur cantare et (ultra) haec omnia Sacramenta administrare. Proinde statuimus, ut in posterum unus sit ex vicariis deputatus ad missam in aurora legendam, alius ad missam parochialem cantandam, tertius ad missam maturam, qui et Sacramenta administrare tenebitur. Eo vero occupato alii Sacramenta prompte et cum charitate administrent.
Confessiones nullus ex vicariis audiat, qui per nos aut officialem nostrum ad id per examen idoneus non fuerit iudicatus et licentiam in seriptis non obtinuerit. Forma absolutionis omnes una utantur, quae est in sacerdotali seu Agenda annotata.
Curare debent vicarii, ut in spiritu lenitatis poenitentes suscipiant, Sacramentaque alia populo cum omni charitate administrent, ne sint morosi, ne verbis asperioribus aliquem deterreant, quemadmodum hactenus faciebant. Pro administratione Sacramentorum nil omnino quovis modo petant exigantque, quia vitium Simoniae est. Sponte autem oblata vel ex consuetudine dari solita post administrationem Sacramentorum licite recipere possunt atque etiam repetere.
Capitula singulis septimanis faciant, in quibus errores fraterni corrigantur negligentiaeque notentur, ut circa divisionem proventuum communium commodius per detractionem portionum negligentes puniantur. Si quid difficilius inter eos emerserit, ad praelatos residentes referant.
Mulieres suspectas in domum suam ne admittant, quodsi honesta aliqua mulier venerit, ante ostium vel domi aperto ostio et socio adhibito expediatur. Domus claudatur semper tempestive et ideo prohibemus, ne quis habeat clavem privatam ad aperiendam domum, sed una sit clavis communis, quae clausa domo seniori reddatur.
Monemus vicarios, ut conversatione, sermone et scientia populo praeeant, memores eius, quod scriptum est, sancti estote, quia et ego sanctus sum, et iuxta Apostoli vocem, nemini dent ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium eorum, sed in omnibus exhibeant se sicut ministros Dei, ne illud Prophetae dictum impleatur in eis: Sacerdotes mei contaminant sancta et reprobant legem.
A crapula et ebrietate, choreis, tabernis, lusibusque abstineant. Qui tabernas visitasse, choreas duxisse, lusisse, aut ebrius fuisse deprehensus fuerit, pro prima vice unius diei, pro secunda unius septimanae, pro tertia unius mensis carcere puniatur, pro quarta excludatur.
Vocati ad prandia civium aut coenas, ne diu morentur, meminerint incumbere sibi onus comparere in ecclesia coram Deo, et orantes pro populo dicto igitur gratias, statim discedant. Sermo illorum sit ad aedificationem, ut ii, qui eos pascunt, se item ab illis spiritualiter pasci intelligant.
Aegros visitent ac verbo Dei consolatos inducant ad poenitentiam et Eucharistiae Sacramentum percipiendum, ad disponendum domui suae, uxori, liberis, familiae, persolvendum mercedes, ad restitutionem male oblatorum, ac condendum iniurias, et eurent, ut nemo aut sine baptismo, aut sine poenitentiae aut Eucharistiae et extremae unctionis Sacramentis in sua parochia decedat.
Ante matrimonii confirmationem trinas denuntiationes diebus dominicis aut festis praemittant et sponsos ad poenitentiam et communionem adhortentur, ne in privatis domibus sine licentia episcopi matrimonia confirment. Maxime optandum est, ut mane in missa contraherentur, de impedimentis matrimonii diligentem inquisitionem faciant.
In benedictione autem sponsis impertienda id caveant, ne ipsi sponsi vel eorum alter benedictionem, quae matrimonium contrahentibus dari debet, alias in primis nuptiis accepit, eis amplius benedicant. Populum et praesertim obstetrices instruant de formula baptisandi tempore necessitatis, videlicet ut fundendo aquam super caput infantis dicant: Ego te baptiso in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Nulli obstetrici licet fungi hoc officio, nisi prius examinata fuerit, an sciat hanc baptisandi formulam, non tam causam ob eam, ut rite baptismum administrare, sed etiam ut recte de baptismo ad vicarios referre sciant, sub interdicto ingressu ecclesiae. Sedulo parentes moneant, ne infantes anno minores natu in lectos recipiant, ne forte, quod saepe usu evenire compertum est, in causa illos suffocandi grave adeo facinus committant.

De reliquis ecelesiae ministris.

Magister scholae pueros non solum literis, sed etiam pietate et bonis moribus imbuat, et ad frequentem confessionem et communionem inducat. Scholares ne per hospicia pernoctare permittantur, sed in schola dormiant, ut et honestas inter illos conservetur et officia ecclesiae non negligant.
Organarius organis canere tenetur, primo in festivitatibus Christi Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis, Corporis Christi, et per octavam Resurrectionis et Pentecostes cum duobus diebus immediate sequentibus, Transfigurationis, nec non Santae Crucis Inventionis et Exaltationis, cum omnibus diebus dominicis infra octavam. In festivitatibus Sanctae Mariae Virginis, videlicet Purificationis, Annuntiationis, Visitationis, ad Nives, Assumptionis, Nativitatis, Praesentationis et Conceptionis. Item in die Angelorum, quae die festi S. Michaelis. Item in festo Nativitatis S. Joannis Baptistae, item in diebus Apostolorum, videlicet Mathiae, Philippi et Jacobi, Petri et Pauli, Jacobi maioris, Bartholomaei, Mathaei, Simonis et Judae, Andreae, Thomae et Joannis Evangelistae et Divisionis Apostolorum. Item in diebus Martyrum, B. Stephani, Laurentii, Adalberti, Stanislai. Item Confessorum, Martini, Nicolai. Item Margarethae, Mariae Magdalenae, Elisabethae, Hedvigis, Catharinae, Agnetis, Dorotheae. Item in festo Omnium Sanctorum. Item in diebus Beatorum Marci et Lucae Fvangelistarum, et quatuor Doctorum, Gregorii, Ambrosii, Augustini et Hieronymi. Item in Anniversario Dedicationis Ecclesiae.

De religiosis.

Ne inter sacerdotes ecclesiae collegiatae et religiosos lites et controversiae ferantur, authoritate nostra ordinaria et apostolica hac in parte specialiter per breve Sanctitatis Suae nobis coneessa praecipimus, ut religiosi iuxta exemplum, quod incipit Cathedra, de Sepult... de Privilegiis se conservent.

De hospitali.

Provisores hospitalium meminerint, se patiperum curam suscepisse, de quibus a Christo dictum est: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis. Sint ergo patres illorum, illorum non sua commoda quaerant, de illis illorumque miseria sublevando serio cogitent, ut cum defecerint, recipiantur in aeterna tabernacula. Singulis annis rationem faciant de perceptis et expensis in praesentia praepositi, sub poena excommunicationis.
Praepositus hospitalium per se vel per alios sacerdotes debent unumquemque pauperem, cum in hospitale deducitur, in primis et ante omnia de religione eius explorare et ad confessionem de peccatis faciendam inducere. Quam si intra triduum non fecerit, de hospitali eum ejiciant.
Singulis item diebus per se vel per sacerdotes suos pauperes invisere tenentur et ad patientiam atque orationem pro benefactoribus faeiendam eos exhortari. Diebus quoque dominicis et festivis iis, qui decumbunt, annuntiare Evangelium, loca illorum aspergere aqua benedicta et confessionem generalem cum eis dicere.

De fraternitate litteratorum.

Fraternitatem litteratorum hortamur, ut non sit contenta officio canendi missas maturas, sed in aliis etiam exercitiis christianae pietatis oceupetur, ut reliquus populus ex eis bonum exemplum capiat. Quinquies in anno confessionem peccatorum faciant et communicent: pro Natali Domini, pro Pasehate, pro festo Pentecostes, pro festo Assumptionis Beatae Mariae et pro festo Omnium Sanctorum. In domibus suis prohibeant blasphemias et iuramenta. Singulis septimanis visitent per duos e fraternitate hospitalia, ut sciant, quid agatur cum pauperibus. Quoties Sacramentum ad infirmos deferri audiverint, cum cereo comitentur ipsi, vel aliquos e familia sua mittant, ut ex iis et aliis bonis operibus vere appareat, fraternitatem hanc ad profectum spiritualem institutam esse.

De populo.

Vespere, mane et meridie, quibus temporibus orationis signum datur, omnes, quicunque audierint, genua flectant et in primis pro Dei beneficiis, maxime pro Incarnatione gratias Deo agant, deinde pro pace regni orent, postremo mortuis fidelibus requiem aeternam precentur. Singulis item diebus vespere et mane liberos et familiam suam in unum congregatos hortentur ad timorem Dei, peccata cavenda et bona opera facienda. Monemus diligenter populum tenere unumquemque parochiae suae interesse, ubi commode id fieri potest ad audiendum verbum Dei.
Hortamur praeterea magistratum ac in remissionem peccatorum iniungimus, ut in peccata et scandala publica animadvertant, blasphemias, maleficia, superstitiones, adulteria, concubinatus ex officio suo coerceant, ut avertatur ab hac civitate indignatio Dei, et veniat super eam benedictio.
In cuius rei fidem et evidentius testimonium praesentes manu nostra subscripsimus et sigillo nostro obsignari iussimus.
Datum in Nova Sandecz die decima octava mensis septembris. Anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo septimo. Praesentibus Reverendis et Venerabilibus, Joanne Barski, Joanne Andrea Prochnicki, Nicolao Dobrocieski, cancellario nostro canonicis cracoviensibus, Joanne Foxio scarbimiriensi causarum auditore.
Kopia z XVII. wieku. Eccles. colleg. sandec. fundatio, dotatio. vol. II. p. 39—49.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.