Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek XIX

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek XIX
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


XIX.

Brunon de Bécourt, generał zakonu, upoważnia Pawła Ferdynanda Waczlawica, opata w Hradcu na Morawach, do odbycia wizyty kanonicznej w klasztorze Norbertanów sandeckich, w Prémontré 13. lipca 1752.
Frater Bruno Bécourt miseratione divina et sanctae sedis apostolicae gratia Praemonstrati Abbas, totiusque canonici Praemonstratensis Ordinis Caput et Generalis, Dilectissiino nobis in Christo Confratri ac Amplissimo Domino Paulo Ferdinando, inclytae ecclesiae Gradicensis nostri dicti ordinis abbati meritissimo, nec non per Bohemiam, Austriam, Moraviam, Silesiam et Carinthiam visitatori generali, salutem in Domino.
Ad clavum ordinis meritis licet imparibus sedentes, altum saepius ingemuimus super damnis ecclesiae Sandecensi, circariae nostrae polonae, ante aliquot annos illatis, advertimusque ex defectu patris abbatis, dubiis in rebus filiali suae ecclesiae praesto esse soliti, tanquam ex fonte promanasse. Quibus, ut deinceps pro nostri muneris ratione, eamus obviam, tibi de cujus pietate, sedulitate, prudentia, doctrina, regularis disciplinae zelo, et rerum agendarum peritia jam dudum certam habemus peritiam, exereitium paterni juris et authoritatis in memoratam sandecensem ecclesiam delegamus et committimus, cum omnimoda potestate ea omnia ibidem gerendi, faciendi et ordinandi, quae per statuta ordinis nostri patribus abbatibus in filiabus ecclesiis gerere, facere et ordinare conceduntur. Quocirca praedictae ecclesiae sandecensis abbati, priori, subpriori caeterisque religiosis claustralibus et beneficiatis, in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis poena districte praecipiendo mandamus, ut te tanquam Patrem Abbatem delegatum et commissarium nostrum agnoscant, recipiant et revereantur, tibique sicut nobis pareant et obediant. Serenissimum Poloniae Regem amplissimosque magistratus humillime rogantes, quatenus tibi pro religionis incremento ad praesentium executionem procedenti manus porrigant auxiliatrices, praesentibus usque ad revocationem nostram duntaxat valituris.
Datum Praemonstrati die julii decimo tertio. Anno Domini millesimo septingentesimo quinquagesimo secundo. In quorum fidem et robur, praesentes manu propria et secretarii nostri subscriptas, sigilli nostri jussimus appressione communiri.
Frater Bruno Bécourt Praemonstrati Abbas et Generalis. L. S.
De mandato Reverendissimi Domini mei Abbatis et Generalis. Frater Maygret secretarius.
Concordat de verbo ad verbum cum suo originali. Ita testor Gradicii quinta augusti 1752. Paulus Ferdinandus Abbas Gradicensis, Visitator Generalis et Pater Abbas Sandecensis.
Kopia z XVIII. wieku. Summarium privilegior. f. 107.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.