Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek XVI

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek XVI
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


XVI.

Stefan Batory zatwierdza testament Piotra Piwnicznego, rajcy sandeckiego, który 2. lipca 1583 legował księżom wikarym kollegiaty dwie ćwierci roli w łanach miejskich, kaznodziei część blechu, a ubogim w szpitalu św. Ducha folwark za kościołem św. Wojciecha.
Stephanus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae, Samogiciae, Livoniae, et Transsylvaniae Princeps.
Significamus praesentibus litteris nostris quorum interest universis et singulis. Exhibitum est nobis per certos consiliarios nostros testamentum spectabilis ac famati olim Petri Piwniczny, consulis sandecensis, supplicatumque est, ut illud authoritate nostra regia in omnibus punctis et clausulis ratificare, approbare et confirmare dignaremur, cuius tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis:
Indicium oportune bannitum extitit in domo speetabilis ac famati Piwniczny, consulis sandecensis, celebratum per famatos Mathiam Boczkowski, advocatum, nec non Gregorium Warzecha, Christophorum Smoczek, Petrum Pellionem, Valentinum Walowicz et Andream Wronka, scabinos juratos sandecenses, sabbato ipso die festi Visitationis Beatissimae Virginis Mariae die secunda julii Anno Domini 1583, ex parata scheda indicio porrecta. Coram eodem iudicio oportune bannito celebratoque personaliter constitutus spectabilis ac famatus dominus Petrus Piwniczny, consul sandecensis, quamvis languens corpore, surgens e lectulo, veste super induta, sanus tamen et rationis bonae compos, considerans quod vita humana more florum marcescit et nihil certius morte et nihil incertius hora mortis, ne post mortem ipsius ex parte bonorum mobilium et praecipue immobilium universorum, utpote pecuniae paratae omniumque mercantiarum diversi generis, omnium quibuscunque nominibus vocitari possint, a maximo ad minimum et a minimo ad maximum, quae bona mobilia ipse cum honesta Agnete coniuge sua legitima, non ex aliqua successione, sed proprio labore invicem et mutuo acquisivit, aliquae differentiae seu lites oriri ac fieri deberent. Obviantes eiusmodi litium causis, animam suam primo Deo Omnipotenti commendans et corpus suum terrae, unde traxit originem, hoc testamentum et ultimam ordinationem suae voluntatis fecit, inquirens in iudicio, an cum id sequi debet, quo ipse bonis suis mobilibus supra expressis dispensare et ordinare posset secundum voluntatem suam, per sententiam obtinuit, ex quo bona mobilia non ex aliqua successione sunt devoluta, sed mutuo labore cum honesta Agnete, coniuge sua legitima, sunt vere acquisita, ex tunc hoc testamentum et ultima voluntas ipsum sequi debet, quod in suo tenore habere debet robur perpetuamque firmitatem, quod solidavit. Imprimis honestae Agneti coniugi suae legitimae, propter ipsius honesta obsequia beneque merita, quibus sese ei tam in prosperis quam in adversis reddidit commendata, ex nunc de facto de manu in manum bona mobilia omnia, videlicet argentum, aurum, pecuniam, mercantias omnes, pannum debitaque universa, chalybem Lublini, nullis exceptis tanquam bona, non ex successione aliqua devoluta, sed proprio labore invicem acquisita, dono irrevocabili et perpetuo dat, donat, inscribit, prout ex nunc dedit, donavit et inscripsit, omnes suos amicos, propinquos, quoscunque cognatos alienando proculque semovendo, ita quod ad eadem bona mobilia nullum ius habebunt, sed ipsa, uti vera domina, secundum suum beneplacitum absque illorum contradictione, ubi voluerit, convertet et secundum voluntatem suam ordinabit. Ex quibus bonis mobilibus nulli respondere nec quidquam dare debebit.
Item idem testator legavit et dono donavit post mortem suam et uxoris suae dominis vicariis sandecensibus, circa ecclesiam collegiatam parochialem Sanctae Margarethae in civitate Sandecz, duas quadras agri in laneis civilibus situatas, penes agros dominorum vicariorum existentes, cum omni iure, dominio, proprietate et propinquitate tenendas, habendas et possidendas, utifruendas, onerans ipsorum conscientias, ut qualibet septimana feria sexta missam de Passione Domini: Introitum humiliavit cum passione egressus Jesus, orationem pro anima benefactoris defuncti imponendo. Idem testator recognovit, quia pauperibus, in hospitali Sancti Spiritus in civitate Sandecensi degentibus, praedium post ecclesiam Sancti Adalberti in suburbio cum agris reliquis, cum horto circa eiusmodi praedium iacente post mortem suam et suae uxoris, cum omni iure et dominio, proprietate et haereditate dedit, donavit perpetuo et in aevum, tenebunt, possidebunt et utifruentur nulla contradictione quorumque amicorum obstante, et tenebuntur pro anima tam ipsius quam uxoris Deum exorare. Item idem testator recognovit praedicatori moderno et pro tempore existenti circa ecclesiam parochialem Sanctae Margarethae partem dealbatorii, alias Blechentel, post mortem suam et uxoris suae dedit, donavit et inscribit. Qui praedicator et pro tempore existens debebit et sub conscientia oneratur post concionem, quolibet die dominico de anno in annum, ad populum pro oratione in communi pro anima tam ipsius quam uxoris suae exhortationem facere, ut Deum orent, quamdiu cathedra praedicatorum in Sandecz durabit et caetera omissa, quae non spectant. Idem testator concludens hoc testamentum, ut in suo robore permaneret, propter Deum rogavit generosum dominum Stanislaum Kempiński, vladarium sandecensem, et spectabilem ac famatum Erasmum Karcz, consulem sandecensem, ut in se functionem tutoriae executoriamque testamentalem secundum voluntatem suscipere dignentur, et hoc ne honesta Agnes ipsius uxor aliquas differentias post mortem ipsius habeat, sed ut eam ab impetitione quarumcunque personarum defendant tueanturque. Quam tutoriam functionemque executoriae praefati generosus dominus Stanislaus Kempinski et spectabilis ac famatus Erasmus Karcz, petitioni praenominati spectabilis ac famati domini Petri Piwniczny annuentes, in se ultro benevoleque susceperunt, promittentes eiusdem voluntati satisfacere, ut omnia debitum finem sortiri possint, Deus Omnipotens eis merces erit ipsaque reservire curabit. Quod testamentum quando ad pristinam sanitatem redierit, in omnibus punctis, clausulis et conditionibus potens erit cassare et in nihilum redigere, prout sibi omnem facultatem et potestatem cassandi et in nihilum redigendi reservavit, dominium sibi et usumfructum in his supraexpressis bonis in toto reservando ad extrema tempora vitae suae, quod solidatum est. Cui schedae manus propriae dominorum executorum fuerunt adiunctae et subscriptae: Stanislaus Kempiński, vladarius sandecensis, Erasmus Karcz. Ex actis iudiciariis sandecensibus extractum.
Nos itaque huic supplicationi benigne annuentes, hoc idem testamentum in omnibus et singulis eius clausulis et conditionibus praesentibus approbamus, ratificamus, decernentes id robur debitae firmitatis habere obtinereque temporibus perpetuis. In cuius rei fidem et evidentius testimonium sigillum nostrum exprimi iussimus manuque nostra praesentes subscripsimus.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 34—37.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.