Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek XV

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek XV
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


XV.

Stefan Batory na sejmie warszawskim 31. stycznia 1578 uwalnia cztery łany za rzeką Kamienicą od wszelkich, ciężarów i danin, które Kazimierz Wielki jeszcze 2. maja 1353 sprzedał był za 16 grzywien groszy praskich Janowi Stojanowi, Mikołajowi, synowi Zyfryda, i Hankowi jego zięciowi, mieszczanom sandeckim, a później przeszły na własność księży wikarych.
Ad officium et acta castrensia capitanealia sandecensia personaliter venientes Reverendi Adamus Godowski et Petrus Konradowicz, vicarii ecclesiae collegiatae Novae Sandecz, suo et aliorum vicariorum eiusdem ecclesiae nomine obtulerunt eidem officio praesens privilegium a Serenissimo olim divae memoriae Stephano Rege Poloniae habitum, seu literas privilegii a Serenissimo olim Casimiro itidem Rege Poloniae concessi, approbatorias eiusdem Serenissimi olim Stephani Regis Poloniae manu subscriptas et sigillo pensili communitas, sibi super certos fundos ad fluvium Kamienica situatos servientes, sanas, salvas, illaesas minimeque vitiatas, petentes easdem ad acta praesentia suscipi, quas literas officium praesens uti omni suspitionis nota carentes suscepit easdemque actis suis connotare mandavit, quarum literarum tenor de verbo ad verbum sequitur estque huiusmodi:
Stephanus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae et Princeps Transsylvaniae.
Significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis et singulis, exhibitas nobis esse per certos consiliarios nostros nomine quorundam civium et subditorum nostrorum sandecensium literas pargameneas, sub titulo et sigillo Serenissimi olim divae memoriae Casimiri Regis Poloniae scriptas et emanatas, salvas, integras nullique suspitioni obnoxias, continentes in se venditionem quatuor mansorum agri ad fluvium Kamienica sitorum certis personis inferius nominandis, quarum quidem literarum tenor de verbo ad verbum siquitur estque talis:
Universis et singulis, ad quorum notitiam devenerit scriptum praesens, fiat manifestum. Quia nos Casimiras Dei gratia Rex Poloniae, nec non Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Pomeraniae dominus et haeres. Propter necessitates varias nobis in nostro regno plerumque occurrentes, quatuor mansos liberos prout soli tenuimus, situatos ante Civitatem Sandecensem circa fluvium Kamienica dictum, viris discretis civibus sandecensibus nostris fidelibus, Joanni dicto Stoian et Nicolao Zyfridi ac Hanconi genero eiusdem Zyfridi pro sedecem marcis grossorum pragensium, quadraginta octo grossis pro marca qualibet computatis, vendidimus et vendendos duximus his in seriptis eisdem Joanni dicto Stoian et Nicolao Zyfridi ac Hanconi genero ipsius Zyfridi, eorumque haeredibus et successoribus legitimis jure haereditario in perpetuum tenendum, habendum, donandum, vendendum, commutandum ac pro sua suorumque posterorum voluntate convertendum. Quorum quidem mansorum duo mansi ad Joannem dictum Stoian et ad suos haeredes, tertius mansus ad Nicolaum Zyfridi, quartus vero mansus ad Hanconem generum ipsius Zyfridi praedictos et ad eorum posteros iure haereditario in perpetuum debent pertinere. Praeterea absolvimus eosdem mansos et eorum omnes possessores praesentes et posteros ab omnibus regalibus solutionibus, exactionibus, collectis, servitutibus, gravaminibus, inquietationibus, a berna seu pobor et expresse a solutione census nostro dominio pertinentibus, ac ab omnibus aliis contributionibus, quocunque nomine censeantur, ac perpetuo liberamus. In quorum omnium testimonium et evidentiam pleniorem praesentes dari fecimus nostri sigilli munimine roboratas.
Actum in Sądecz, sabbato ante Ascensionem Domini, anno eiusdem millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio. Praesentibus his testibus, Joanne Jura palatino sandomiriensi, Zbigneo decano et cancellario cracoviensi, Wilckone sandomiriensi, Joanne voynicensi castellanis, Prebyslao plebano sandecensi et notario curiae nostrae, per cuius manus est scriptum. Datum per manus domini Zbignei cancellarii supradicti.
Post quarum quidem literarum exhibitionem iidem consiliarii nostri, ut easdem authoritate regia nostra approbare, ratificare et confinnare dignaremur, nobis humillime supplicarunt. Quorum petitionibus benigne annuentes, literas praeinsertas in omnibus earum punctis, clausulis, articulis et conditionibus, in quantum in usu continuo quieta et pacifica possessione hactenus permanserunt, a se probandas, ratificandas et comprobandas duximus, prout approbamus, ratificamus et confirmamus, illudque robur debitae ac perpetuae firmitatis, quantum de iure apponimus. In cuius rei fidem et evidentius testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum Varsaviae in conventu regni generali die ultima Januarii. Anno Domini 1578, regni vero nostri anno secundo. Stephanus Rex.
Actum in castro sandecensi feria sexta ante festum Sanctae Priscae Virginis proxima. Anno Domini 1622.
Nicolaus Borek de Szczęsno, vicecapitaneus et iudex castrensis sandecensis.
Kopia z XVII wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 123—125.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.