Śpiewnik kościelny/Msza IV Hymnus liturgicus

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania


Msza III Msza IV Hymnus liturgicus Msza V
Msza III Msza IV Hymnus liturgicus Msza V

MSZA IV.

HYMNUS LITURGICUS,

z którego przekład polski: Z pokorą upadamy,

i drugi: Boże Stwórco.




Ad Introitum.


Prosternimur credentes coram te Trinitas,
Exaudi concinentes o una Deitas!
En Hostuam litamus, quam lege juseras;
Nos simu immolatus, quibus te dederas.

Ascendat ut incensum isthæc oblatio;
Fiat munus impensum tui placatio:
Non vitulos donamus, ut Aaron fecerat;
In ara Christum damus, qui se sacraverat.

Servator ante cœnam, quæ fuit ultima,
Vadens in mortis pœnam, amoris Victima;
Panem, vinum accepit, dedit discipulis,
Hoc facerent , præcepit, sacris in epulis.

Vos, ait manducate hoc carnis epulum,
Et calicem libate salutis poculum:
Hoc mortis monumentum, ne mente abeat,
Amoris documentum in vobis maneat.


Ad Gloria.

O Deus Majestatis! libi laus, gloria;
Sit bonæ voluntatis cunctis lætitia:
Ne bella, fac clementer, fideles opprimant,
Altari confidenter qui tuo proximant.

Rex cœli, Pater magnus, glorificamus te.
O Fili! Dei Agnus! proni laudamus te.
Spiritui Divino compar sit gloria,
Honor sit Uni Trino, secla per omnia.


Ad Evangelium.

Est Dei Testamentum in Evangelio;
Hoc habet fundamentum vera Religio:
Hoc Lumen orbi dedit, qui nunquam fallitur;
Felix, qui firmus credit, et promptus sequitur.

Hoc verbum Veritatis commonstrat semitam,
Sanctæ beatitatis justis pollicitam.
Da Deus custodire, quæ per te credimus:
Ad vitam sic venire, ad quam contendimus.

Ad Credo.

Te Patrem confitemur, factorem omnium;
Et Filium fatemur salutis pretium.
Ad nos venit de cœlo natus de Virgine,
Confracto mortis telo, passus pro homine.

Crucis morti addixit illum gens impia;
Post dies tres revixit virtute propria:
Ascendens cœlos sedet in Patris gloria;
Venturus Judex reddet pœnas et præmia.

Paraclitum fatemur, quo d in Ecclesia
Communio, docemur, sit Sanctis socia:
Peccatum relaxatur; carnis surrectio,
Perpetuæque datur vitæ fruitio.


Ad Offertorium.

Æternus Deus unus oblatum suscipe,
Panis et vini munus placatus accipe;
Nam panis Corpus verum, pro cunctis Hostia,
Et sanguis Christi merum fiet propitia.

Sacra mus voluntatem, cor, corpus, omnia;
Juva fragilitatem suprema gratia:
Da leges custodire, quas jubes exsequi,
Malo non consentire, salutem adsequi.

Quæ das terrena bona, tihi offerimus:
Vitam, et cuncta dona litantes credimus.
Nunc pluviam faventem, nunc solem cedito,
Nunc rore immadentem tellurem pascito.


Ad Sanctus.

Mentem et cor levemus, ad Cœli atria;
Ter Sanctus insonemus Deo in gloria.

O! cujus Majestate plena sunt omnia,
Da gentes cæcitate leventur noxia.

Ut sic unito corde mens Hosanna pium,
Procul a quavis sorde applaudat omnium.
Benedictus qui venit in Dei nomine,
Qui probra nostra Ienit mundans nos crimine.


Ad Elevationem.

 
Adoro te devotè, velata Deitas!
Quis capit vel remotè modum, quo lalitas?
Hic sola fides regnat; nam est mysterium,
Fidelis ut quis credat tantum prodigium.

In cruce fuit tecta sola Divinitas;
Sed isthic et contecta manet humanitas.
Divinum Manna datur, panis cœlestium;
Mors Christi memoratur, salutis pretium.

O Jesu! nos immundos in tuo sanguine
Munda, et fac fœcundos cruoris germine:
Æternam, quam speramus, vitam in Patria,
Da, ut obtineamus in cœli curia.


Ad Communionem.

 
Gaudete piæ mentes, ecce Mysterium!
Este corde præsentes ad hoc convivium:
Sub velo panis latet Corpus indubiè,
Et Sanguis Christi latet sub vini specie.

Agnus Dei, qui deles mundi piacula,
Sacramento fideles pascens per sæcula:
O Jesu! miserere, contritos respice;
In pace nos tuere, nec abs te rejice.

Indigni quidem sumus, ad quos tu venias;
Mox tamen sani sumus, si nos respicias.
O! dic, hoc Sacramentum mundet nos crimine,
Sit nobis firmamentum in vitæ limine.


Ad Ite Missa est.

  
O Deus Gratiarum tibi litavimus,
Solemnia Missarum tibi dicavimus:
Obsequium cllatum clemellter suscipe,
Da nobis te placatum, nunquam nos despice.

O Deus Sancte, Fortis! tui dilectio
Sit in momento mortis nostra protectio,
Immunes peccatorum coram te Judice,
Ut Civium Sanctorum signemur indice.




UWAGA. Powyższe Melodyje Mszy II, III i IV mogą do każdej z nich być użyte.


Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).