Strona:Władysław Abraham - Stanowisko kuryi papieskiej wobec koronacyi Łokietka.pdf/32

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została uwierzytelniona.



II.


20. sierpnia 1319. Dilecto filio nobili viro Wlandislao duci Polonie.
Non est fili ad te mentis apostolice caritas ociosa dum nos de tui status prosperitate soliciti ad ea, que tue salutis commodis congruunt et honoris incrementa contingunt, te paternis monitis excitamus, si enim patris affectum animo deuoto suscipies et persuasionibus nostris studio filialis promptitudinis acquiesces, tibi spiritualis et temporalis commodi fructus multiplices cumulabis. Optamus profecto fili, quod tu una cum terra tua Polonie nobis et ecclesie Romane nullo mediante subesse dinosceris, perogatiua specialis dilectionis amplectimur per iusticie et equitatis semitas, quibus dominantium potestates stabilitate firmantur incedens, te verum ipsarum constituas amatorem, utriusque cultum ut illorum, qui iudicium faciunt et custodiunt iusticiam omni tempore beatorum aggregari numero ualeas, sine quauis acceptatione personarum obserues te ad pietatem, que presentis uite promissionem obtinet, ac future, feruenter exerceas inter subditos tuos pacis bonum, que bona continet uniuersa, nutrias et conserues Romanam ecclesiam matrem tuam, que te gerit in intimis predilectum, studio filialis uenerationis honorans ecclesias ipsarumque prelatos et alias ecclesiasticas personas, tanquam dei ministros in terris et libertatem ipsorum pro sui nominis gloria tuearis in exterminium infidelium nationum presertim, qui vicini sunt terris tuis, per quos nomen altissimi blasphematur sicut strenuus athleta domini temporis oportunitate captata prompta magnanimitate consurgens pro dila(ta)cione catholice fidei uelut sollicitus operator et peruigil elabores, te ipsum per grauitatem morum et sobrietatis modestiam sic bonorum operum subiectis tibi populis exemplum exhibeas, quod ipsos reddas acceptabiles domino eorundem operum sectatores. Hec autem in te fili beniuolentia sincera perquirimus et ad hec te pii patris more intentis affectibus exhortamur ut preter multifarias laudes quas tua nobilitas ex premissorum obseruatione commendabili consequetur, ille cui nunquam sine remuneratione seruitur adaugeat in benedictionibus dies tuos et post presentatis mortalitis excursum, tibi coronam inmarcessibilis glorie largiatur. Preterea negocio pro quo prelati et clerus ac nonnuli nobiles Polonie uenerabilem fratrem nostrum G. episcopum Wladislauiensem exhibitorem presentium ad sedem apostolicam destinarunt diligenter inspecto post deliberationem, quam super illo habuimus diligentem circa ipsius expeditionem quantum cum deo potuimus uotis condecendimus eorundem prout in litteris apostolicis Archiepiscopo et suffraganeis eisdem directis poteris intueri.
ibid. fol. 139 v—140.