Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/043

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.



Melchiar Pudłowski
Stanislao Orzechovio.[1]

Sive petis manibus calamos, sive ora recludis:
Et calamum dulcem et ora diserta refers.
Inclita nam Pallas, Orichovi, et magnus Apollo
Munere te tanto duxerat esse parem.
Ut posses manibus calamos atque ore referre;        5
Sunt pauci tantum, qui meruere decus.
Graccia grandiloquum duntaxat magna Periclem
Et iactat Marcum Roma superba suum:
Quod fontes poterant defendere fulmine linguae
Et poterant trepidos solvere saepe reos.        10
Non minus ipse tuas potis est extollere laudes
Sarmata quisque bonus, si modo recta sapit.
Defendunt illi vitiis fastuque nocentes:
Tu populum purgas ecclesiamque Dei.
Sive igitur calamos laxaveris atque diserta        15
Ora recluseris: o quam tua verba nitent?
Pars stupet, altiloquae donum immortale Minervae,
Utque cohortanti deffluat ore Sophos.
Pars stupet, ut varie oppugnas haec perfida monstra,
A quibus indigne temnitur ecclesia.        20

  1. Wiersz drukowany w dziele Orzechowskiego „Chimaera" (Coloniae, 1562, 1563); odnosi się do ryciny, przedstawiającej autora, który siekierą zabija ziejącego jadem i ogniem potwora.