Strona:PL Józef Ignacy Kraszewski-Wilno tom I.djvu/392

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.


§. 1.

A. M. 6637 (A. Christi 1129, Magnus Dux Mstislav, Vladimiri Monomachi filius, pricipes Poloticos Rogvoldoviczos bello aggressus est, urbemque Poltesk cepit: Rogvoldoviczi autem confugerunt Constatinopolian. Tunc temporis Litva tributum pendebat principibus Poloticis, suisque regebatur Hetmanis, urbium autem Litvanarum, quae nunc sub rege sunt, aliae tunc sub potestate principum Kievicorum, aliae Czernigovicorum, aliae Smolenicorum, aliae denique Poloticorum eraut.
Aque ab eo tempore Vilna urbs, metu Magni Ducis Mstislavi Volodimeroviczi, Ungrico regi tributum pendere adacta est. Vilneses autem receperunt ad se, ex urbe CPoli, Principis Polotici Rostislavi Rogvoldoviczi filos, Davilium Knazum, eiusque fratrem Movkoldum Knazum. Et hic Davil, Movkoldi frater major, primus Vilnae princeps fuit. Ejus filii erant: Vid, vulgo Volk (lupus) dictus; et Erden Knazus. — Erdeni autem filius Christo nomen dedit, fuitque praesul Tverae: Andreac illi nomen erat. Is Petro Thaumaturgo infensus erat, multaque commenta contra illum scripsit.

At Movkovdi Knazi filius erat Mindovg hujusque Mindovgi Kn. filii, Vyszleg et Domant. — Hunc Vyszlegum verac fidei defensorem sibi elegit Deus: Is euim a patre suo in montem Sinaiticum dicessit, fidemque Christianam agnovit, baptizatusque est in nomen patris et filij et Spiritus Sancti: sacros libros didicit, monachusque factus est in Monte Sancto. Ubi quum tres annos peregisset, rediit in terram suam ex Sinaiticis montibus ad patrem suum Mindovg, sibique coenobium condidit. Pater ejus et blatiditiis cum pellciebat, et supplicia ei minabatur: at ille nec blandimenta audiens, nec minas metuens, permansit in coenobio, laudans Sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.