Volumina Legum. Tom VII/Iurament Nayiaśnieyszego Krola IMci Stanisława Augusta

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
IURAMENT

NAYIAŚNIEYSZEGO KROLA IMCI STANISŁAWA AUGUSTA,

Obranego Krola Polskiego, y Wielkiego Xiążęcia Litewskiego, Ruskiego, Pruskiego, Mazowieckiego, Żmudzkiego, Kiiowskiego, Wołyńskiego, Podolskiego, Podlaskiego, Inflantskiego, Smoleńskiego, Siewierskiego y Czerniechowskiego, ktory przy szczęśliwey Koronacyi swoiey Stanom Rzeczypospolitey oddać będzie powinien.


Ego Stanislaus Augustus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliæ, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviaeque, per omnes Regni Ordines utriusque gentis, tam Poloniae, quam Lithuaniæ, caeterarumque Provinciarum Regno Poloniae, Magno Ducatui Lithuaniae annexarum, et incorporatarum, communi consensu libere electus, spondeo ac sancte juro Deo Omnipotenti, ad haec Sancta Iesu Christi Evangelia: quod omnia jura, libertates, immunitates, privilegia publica et privata juri communi utriusque gentis et libertatibus non contraria, ecclesiasticas et saeculares ecclesiis Catolicis Romanis, Principibus, Baronibus, nobilibus, civibus, incolis, et quibuslibet personis, cujuscunque status et conditionis existentibus, per Divos Praedecessores Meos Reges, et quoscunque Principes Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae, praesertim vero Casimirum Antiquum, Ludovicum Loiz nuncupatum, Vladislaum I Iagiellonem dictum, Fratremque ejus Vitoldum M. D. L. Ducem, Vladislaum II Iagiellonis Filium, Casimirum III Iagiellonidem, Ioannem Albertum, Alexandrum, Sigismundum I, Sigismundum II Augustum, Henricum, Stephanum, Sigismundum III, Vladislaum IV, Ioannem Casimirum, Michaelem, Ioannem III, Augustum II, et Augustum III, Reges Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae, juste et legitime datas, quae congruunt cum pactis conventis a Nobismet juratis, tum pacta per Ordines Regni et M. D. L. Mihi tradita, manutenebo, observabo, custodiam, et adimplebo in omnibus conditionibus, articulis et punctis in iisdem expressis. Pacem quoque et tranquillitatem inter dissidentes in religione Christiana tuebor, manutenebo, nec ullo modo vel jurisdictione nostra, vel Officiorum nostrorum et Statuum quorumvis authoritate quemquam affici opprimique causa religionis permittam, nec ipse afficiam vel opprimam, ac ea, quae in Electione nostra Varsaviensi constituta sunt, et quae in Conventione Coronationis constituentur, manutenebo, ijsque satisfaciam. Omnia illicite a Regno, Magnoque Ducatu Lithuaniae, et Dominis eorundem quocunque modo alienata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem ejusdem Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae pro posse ad mentem pactorum conventorum aggregabo, terminosque Regni et Magni Ducatus Lithuaniæ non minuam, sed defendam et potius favente Deo dilatare curabo. Iustitiam omnibus incolis Regni, juxta jura publica, in omnibus Dominijs constitutam, absque omnibus dilationibus et prorogationibus administrabo, nullo etiam sanguinis nostri respectu habito. In dispensatione quoque distributivae justitiae non Me alligabo solummodo ad affectum et propensionem naturalem sanguinis, sed ipsam bene meritorum rationem prae oculis et corde habebo, in disponendis occurentibus Officiis Reipublicae. Et si (quod absit) in aliquo juramentum Meum hocce violavero, tunc in eo casu, ad mentem constitutionis 1609 incolae Regni et M. D. L. a fide et obedientia Nobis praestanda dispensantur. Sic Me Deus adjuvet, et haec Sancta Christi Evangelia.

X. Władysław Łubieński Arcy-Biskup Gnieźnieński, Primas Korony Polskiey, y W. X. Litewskiego.
Iozef Sosnowski Pisarz Wielki W. X. Lit. Marszałek Koła Rycerskiego.
Ian Szadurski Stolnik y Vice-Starosta Grodzki Xięstwa Inflantskiego Sekretarz Seymu Elekcyi.



Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).