Strona:Volumina legum T. 7.djvu/104

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została skorygowana.


nislaus Przeciszewski Vexillifer Plocensis, ex Plocensi. Casimirus Łuskina Tribunus Witebscensis, Petrus Bohomolec Dapifer Witebscensis, ex Witebscensi. Michael Karczewski Succamerarius Terrae Czerscensis. Antonius Małachowski Capitaneus Ostrołęcensis, ex Masoviae. Alexander Ossoliński Capitaneus Drohicensis. Leo Kuczyński Dapifer Mielnicensis, ex Podlachiae. Stanislaus Gadomski Succamerarius Terrae Sochaczoviensis. Franciscus Lanckoroński Capitaneus Ravensis, ex Ravensi. Martinus Matuszewicz Dapifer Brzestianensis. Paulus Buchowiecki Notarius Terrestris Brestianensis, ex Brestianensi. Antonius Bogniewski Judex Terrestris Culmensis. Chrysostomus Browiński Assessor Judicii Terrestris Culmensis, ex Culmensi. Nicolaus Łopaciński Capitaneus Mścisłaviensis. Joannes Suchodolski Curator Arcium, vulgo Horodniczy, Mścisłaviensis, ex Mścisłaviensi. Valerianus Piwnicki Vexillifer Mariemburgensis. Georgius Kalksztein Vexilliferides Culmensis, ex Mariemburgensi. Alexander Dux Czetwertyński Sub-Judex Terrestris Bracłaviensis. Josephus Kolumna Czosnowski Capitaneus Ulanoviensis, ex Bracłaviensi. Venceslaus Bystram Succamerarius Pomeraniae, ex Pomeraniae. Adamus Chmara Vice-Instigator M. D. Lithuniae. Florianus Bykowski Dapifer Minscensis ex Minscensi. Josephus Plater Capitaneus Dineburgensis. Joannes Szadurski Dapifer Livoniae, ex Livoniae. Franciscus Czacki Capitaneus Novogrodensis, Demetrius Jabłonowski Capitaneus Kowelscensis, ex Czerniechoviensi, Palatinatibus, ad sigillandum præsens Electionis decretum Deputati:
Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, ac interesse poterit, significamus et universis. Quandoquidem Respublica nostra veteri suo instituto tribus contineatur Ordinibus: Regia scilicet potestate, equestri Ordine, et Senatorio his interjecto: quapropter exempto nuper rebus humanis Augusto III Pio, Optimo, Maximo, ac nunquam grata memoria satis colendo Principe, cum omnis regendae et administrandae Reipublicae ratio ad Senatum et Ordinem equestrem necessario redierit, factum est, ut Ordinum Conventus cum paulo ante mense Majo, tum etiam num per nos Varsaviae haberentur. Quibus quidem utrisque in Conventibus provisum imprimus diligenter, accisa reficere, nutantia firmare, fulcire cadentia, jam lapsa restituere. A condita namque gente nostra ad haec usque tempora memoria vetera repetentibus nunquam amplius detrimenti Respublica cepisse visa est, quam cum ambitioni exterorum Principum solium nationis liberae pateret. Qui haereditariis ditionibus impensius studentes, dum negligunt, dum fastidiunt nostra, fieri non potest, quin quassatae, fractae, ac fere collapsae res omnes indigenis certum exitium minitentur. Itaque haec mala sedulo nobiscum reputantibus, ex omnibus beneficiis Regno a Deo Regnorum ac Regum auctore et conservatore datis atque concessis, nullum nec ad gloriam illustrius, nec ad utilitatem majus contigisse videtur, quam quod ab Ejus Divino Spiritu interius collustrati obviam his malis eundo, animos obfirmaverimus, non peregre petitum, non exoticis legibus enutritum Principem ad Regni clavum admoturos. Quamobrem die et loco Comitiorum Electionis a nobis edicto Senatus et Equites effusi in campum ad Varsaviam et Wolam versus, Regibus eligendis consecratum, ipso Electionis initio Sanctum Dei Spiritum solemni hymno postquam supplices venerati sumus, statim atque in suffragia itum esset, omnes non in alium quemquam ex tam copioso flore Regni, sed in Stanislaum vetustissima de gente Ciołkorum Poniatowski voluntates nostras contulimus. Magnum nos certe fructum in theatro totius orbis caepimus libertatis nostrae, cum eum optimum ex optimis civibus Regem et moderatorem Reipublicae elegimus. Aliis populis Reges edit successio, casus, fortuna, sors: nobis eum consilium sanum, judicium rectum, libera voluntas et chara unitas, opus vere Spiritus Sancti, electam geminam totius Poloniae orbis edidit. Quaesivimus scilicet Regem domi, et in gremio gentis, nationisque nostrae, in quo et civis clarissimi, et Regis optimi egregiae virtutes sedem et domicilium fixissent. Quod huic quidem Electo merito contigit. Quis enim eo splendore familiae clarior? Paternis meritis illustrior? Patre heroe editus, qui orbem terrarum nominis sui fama compleverat; quis sanguinis conjunctione ornatior? Matre progenitus, quae Jagiellonum antiquissimorum, supremorumque gentis nostrae Principum de sanguine orta, omnia probitatis, fortunae, naturae decora in eum transfuderat. Quis majora aetate sua summarum virtutum, religionis, justitiae, sapientiae edidit specimina? quis extra patriae limites clarius enituit? nemo etenim est, qui nesciat, quantus ubique ejus virtutibus honor habitus est, quanti proceres eum fecerint, quantum exterarum gentium Principes ei detulerint, cum egregie gentis nostrae decus et existimationem ubique servarit et auxerit. Cujus cum luculentissima commendatione externae legationes a summis ad nos orbis Principibus et Monarchis missae et ablegatae amplissimo de eo sunt testimonio, quod ejus spectata virtute niti possit publica Regni nostri salus. Quapropter ad normam et praescripta omnium Ordinum Regni electum non casu et fortuna, non vulgari et tumultuario impetu, aut temeritate vel favore, sed interposita auctoritate et judicio gravissimo. Quod nobis, Reipublicae nostrae et Polonico nomini, totique adeo orbi Christiano bonum, faustum, felixque sit, Eundem Illustrissimum Stanislaum Ciołek Poniatowski Dapiferum Magni Ducatus Lithuaniae in Regem Poloniae et Magnum Ducem Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Wołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae et Czerniechoviae creatum, verbis solemnibus de more renuntiamus, non inviti, nec coacti, non pauci, sed