Strona:Volumina legum T. 2.djvu/151

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została skorygowana.

trimonio omnino alienam se praebere, nihilominus dignitas Regia suae Celsitudini salva sit. Omnia jura, libertates, privilegia, immunitates, a Serenissimis Poloniae Regibus Reipub: legitime concessas, necnon articulos in Electione Henrici Regis conscriptos, et ab Ordinibus oblatos primum hic Varsaviae ab ipsis Legatis, deinde Parisijs, ab utroque Rege, publico juramento approbatos confirmabit. Si quid praeterea circa Coronationem Ordines Regni, ad augendas libertates postulaverint, publico privilegio approbabit. Ad repentina Regni praesidia mille equitum, et quingentorum peditum stipendia, Legati quamprimum expedient. Auxilia externa nequaquam in Regnum adducet, nisi cum consensu Senatus et Ordinum. Stipendiarios milites extra Regnum inscijs Ordinibus non emittet. Cum sibi invicem Ordines Regni pro decima octava die Januarij, Andreioviae Generalem Conventum indixerint, curabit, ut in eo Conventu has omnes conditiones, tam sibi ab Ordinibus propositas, quam nobis suo nomine a Legatis oblatas, publico juramento, vel in persona, vel per suos solennes Legatos confirmet. His supradictis conditionibus utrinque oblatis, ipsi Legati nomine sui Principis subscripserunt, et eas sigillis munierunt. Georgius Blandrata propria. Martinus Berzeviceius, Procancellarius et Orator, propria, sigillis corumdem subimpressis. Quarum praeinsertarum conditionum illa qua cavetur, ut has conditiones utrinque propositas, in Conventu Andreiovien: juramento, vel in persona, vel per solennes Legatos confirmemus juramento hic a Nobis de mandato Ordinum per Oratores suscepto mutata, reliquis omnibus stare, ac easdem adimplere volen: postquam recitatas coram Nobis sigillatim expendimus et consideravimus, eas ratas et gratas haben: approbavimus, et confirmavimus, approbamusque et confirmamus hisce literis nostris. Promittentes bona fide, ac sub juramento, Nos omnes conditiones praedictas, ac omnia et singula in ijs expressa, inviolabiliter observaturos, et adimpleturos cum effectu, sine ulla exceptione nec ijs unquam directe vel indirecte contraventuros. Dantes potestatem insuper Cancellario et Vicecancellario Regni Poloniae, pro tempore existentibus, ut postquam in Regnum Poloniae, Deo favente, venerimus, eosdem articulos, corumque confirmationem sub sigillo Regni Poloniae si id Ordines Regni requirent, non expectato alio mandato nostro, uterque vel alter eorum extradat, non obstante ulla exceptione, seu quovis in contrarium mandato. Datum in summo templo civitatis nostrae Meggyes, sub ipsis Comitijs Generalibus, die octava mensis Februarij. Anno Domini, millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto.

Stephanus Electus Rex sszt.
Martinus Berzeviceius Proancell: sszt.




Literae confirmationis articulorum Henrico Regi antea oblatorum.


STEPHANUS


Dei gratia, Electus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae, Podlachiae, Livoniaeque, etc. necnon Transylvaniae Pinceps.


Significamus universis et singulis, praesentibus et futuris, per Spectabilem et Magnificum, Joannem Tarło de Szczekarzowice, Palatinum Lublinensem, et Capitaneum Pilznensem: ac Magnificos et Generosos, Georgium Mniszek de Magna Kunczyce, Incisorem Regni, ac Sanocensem et Socaliensem Capitaneum, Albertum Starzechowski de Starzechowice, Succamerarium Leopoliensem, Palatinidem Podoliae, Nicolaum Jazlowiecki de Buczacz, Palatinidem Russiae, et Capitaneum Lubaczowiensem, Joannem de Ostrorog, Martinum Lwowski ab Ostrorog, Joannem Plaza de Mstyczow, Georgium Niemsta de Krzczeńcyce, Adamum Gorayski da Goray, Stanislaum Laszcz de Strzemielesz, Stanislaum Pstrokonski: Joannem Beldowski, Joannem Radzieiowski, Oratores ab Ordinibus Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithvaniae, in Transylvaniam ad invitandum Nos ad Regnum missos, oblatos Nobis esse publico nomine articulos, seu leges ab Ordinibus in Electione Henrici Regis de Repub: sancitos, quarum exemplum lingua Polonica, qua sunt perlatae, sequitur.
1. Rady Koronne, Rycerstwo y Stany wszelakie Korony Polskiey, y Litewskiego narodu, także y inszych wszytkich Państw do Korony należących, to sobie u Nas warowali. A My ustawiamy, y za prawa wieczne mieć chcemy, iż za żywota naszego, My y Potomkowie nasi Krolowie Polscy, y ciż Wielkie Xiążęta Litewskie, Ruskie, Pruskie, Mazowieckie, Żmudzkie, Kijowskie, Wołyńskie, Podlaskie, Inflantckie, y innych Państw nie mamy mianować, ani obierać, ani obierania iakiego składać żadnym sposobem, ani kształtem wymyślonym, Krola na Państwo, sukcessora naszego, wsadzać. A to dla tego, aby zawzdy wiecznemi czasy po ześciu naszym, y Potomkow naszych, wolne obieranie Krola zostawało wszem Stanom Koronnym. Dla czego y tytułu Haeredis używać nie mamy, ani Potomkowie nasi Krolowie Polscy.
2. A iż tey zacney Kororie narodu Polskiego, Litewskiego, Ruskiego, Inflantskiego, y innych iest nie mało dissidentes in religione, przestrzegaiąc napotym iakich sedycyi y tumultow, z tey przyczyny rozerwania abo niezgody religyi. Warowali to sobie niektorzy obywatele Koronni Konfederacyą osobliwą, że w tey mierze in causa religionis maią w pokoju bydź zachowani, ktorą My im obiecuiemy trzymać w cale, czasy wiecznemi.
3. A w sprawach Koronnych ktore się dotykać będą osoby naszey y dostoieństwa naszego poselstw do cudzych kraiow wysyłania, y