Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/045

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

pecora silentio non transigant. Quam sententiam cum noster Gorscius, homo ad laborem et assiduam vigiliam natus, sequitur, licet invideam subeat, tamen magna et omni auro praetiosiora assequitur. Nam et nomen suum a mortalitate (quae res inter omnes alias prima et praecipua est) vindicavit et iuventutem, litterarum avidam, perpetuo sibi devinxit. Tuum igitur erit, optime adolescens, hanc operam Gorscii exultante animo amplecti et amare, ipsique pro hac liberalitate plurimum te debere existimare. Vale et nos ama. Cracoviae.