Przejdź do zawartości

Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/031

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.
(herb Półkozic).

Hoc asini caput hoc non simplex esse putato:
Stemmate pro claro Volscius istud habet.
Illius hoc caput est, qui Christum saepe solebat
Ferre suo dorso, stemmata digna satis.
Insuper hic asinus natum de virgine Christum
Cum bove cognovit: gloria prima Dei.
Non tibi sit mirum si noster Volscius aeque
Agnoscat Dominum, fert pius atque colit.




Reverendissimo in Christo patri et domino domino
Nicolao Volski, Dei gratia, episcopo Chelmensi,
designato Vladislaviensi, et Pomeraniae,
domino suo colendissimo,
Melchiar Pudlowski
salutem plurimam optat, suaque obsequia fidissima
diligentissime commendat.

Cum is et episcopus et vir sis, qui reipublicae salute et religionis ipsiusque veritatis studio, nihil prius et antiquius apud te habeas et constituas, tantoque labore et vigiliis in eam partem incumbas, ut nemini in munere et reipublicae et religionis sustinendo concedere videare, denique omnes morum et literarum honestarum studiosos summopere complectare: non abs re facturum me arbitraturus sum, si sub tuo nomine orationem hanc meam, de religionis reique publicae negotio scriptam, in publicum ederem, tibique dedicarem. Nam cum in hac oratione veritati studendum, quae sane res odium plerumque parere multis solet, et non fucatis speciosisque verbis indulgendum instituissem: certo mihi persuaseram me etiam aliquid de hac ipsa invidia pro veri-