Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/020

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.
ELEGIA
Ob Mortem Illustris Olim Et Magnifici
Domini D. Ioannis Comitis de Tarnow
Castellani Cracoviensis Exercituum Regni
Poloniae Imperatoris etc.
a Malchiaro Pudlovio
scripta.
Albertus Wedrogovius
aequo lectori.

Vir bonus et sapiens moritur Tarnovius ille,
Quo fuerat nemo nobilitate prior.
Huius consilium, virtus, prudentia, bella,
Religio atque fides nota fuere simul.
Ergo viri tanti suavis Pudlovius ultro
Carmine fata canit: carmine dulcisono.
Quod si quae tibi praetermissa hic gesta videntur:
Da veniam, nemo scribere cuncta potest.



Lazarus Andreae excudebat.