Strona:J. I. Kraszewski - Nowe studja literackie T.I.djvu/189

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została skorygowana.
177
tum. Rursus autem vestimenti triplicem esse finem, ut tegat, ut exornet, ut muniat. Tegimus enim corpus propter nuditatem, ut iniuria caeli propulsetur: ut naturali verecundiae subveniatur. Exornamus eas nostri partes, quae deformem aspectum essent habiturae. Tuemur vero propter imbecillitatem, ut ictus et plagae repellantur, omnisquae impetus et violentia, cum natura sponte fugiat sui corruptionem. Ostendit item, turpe ac miserandum esse ea convertere ad superbiam quae Deus imposuit paenam. Vestis enim et ornamentum, sunt monumenta turpitudinis, fragilitatis ac defectus naturalis, paenaeque pro peccato iniunctae, testimonia.

W następnym rozdziale o domach, pałacach i wszystkiém co się schronieniem zowié, ale prócz tego, jak zawsze ustępy, o małżeństwie, o przyjaciołach, opisanie wiejskiego domku. Piękny jest wiérsz następny, nie jako poezja, lecz jako sztucznie wyrażona, myśl trafna.

Namque amor est iuveni fructus, crimenque senectae.

„Miłość jest młodych lat owocem, występkiem w starości.”

Cpt. XXXVII. In quo attingitur tertius et ultimus divitiarum usus, nempe honestum et competens domicilium. Qui quidem usus, naturali necessitate introductus est, cum et vulpes habeant foveas et aves congerant nidos, at ipse servator noster inquit. Isto quoque Capite docetur, vitam caenaculariam et migraticiam, esse miseram. Recte igitur praecipere Hesiodum, ut futurus occonomus, imprimis domum habeat et uxorem, et familiam et bovem aratorem