Strona:Ianiciana. Przyczynki do biografji i oceny utworów Klemensa Janickiego.djvu/44

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


vimus, pronunciantes et declarantes, eum esse abilem, idoneum, benemeritum ac sufficientissimum ad habendum, tenendum, traetandum et exercendum officium et honorem doctoratus in artibus et philosophia arteque poetica, ipsumque continuo artium et philosophiae doctorem ac poetam laureaturn fecimus solenniter et creavirnus, prout etiam per praesentes eadem auctoritate facimus et creamus, tribuentes ei sic idoneo et sufficienti et hac promotione dignissimo cathedram magistralem ascendenti et insignie cloctoratus, a promotoribus suis petendi et accipiendi licentiam liberam et facultatem, ac insuper plenam ei in Domino concedentes facultatem et potestatem, ut de cetero libere possit in ertibus et philosophia legere, repetere, docere, disputare, glossare, practicare, interpretari quaestiones, scholas regere omnibusque et singulis aliis gaudere et uti privilegiis vel quomodolibet poterunt in futurum, ac eiusdem dignitatis auctoritatis et facultatis existat, ac si fuisset per Doctores studiorum collegialiter approbatus, iuxta formam et tenorem praefati privilegii nobis et toti nobili familiae nostrae de Contarenis, ut supra, concessi, praestito tarnen in manibus nostris per dictum D. Clementem ac sancta Dei evangelia de servande S. R. E., Sacro Romano imperio ad nobis et praefatae nostrae familiae debita fidelitate solito ac consueto iuramento. Quibus sic itaque actis famosissi mus et exirnius ertis et medicinae Doctor Dominus Mgr. Ioannes Baptista Montanus Veronensis, promotor eius, pro se et famosissimis et eximiis artium et medicinae doctoribus: videlicet D. M. Francisco Fulgineo, D. Mo. Aloysio Bellacato, D.Mo. Abracio Apulo compromotoribus suis memoratum D. Clementem petentem et acceptantem consuetis doctoralibus ornamentis ibidem insignivit sollem niter ac decoravit. Tribuit namque ei artium et philosophiae libros, primo clausos, mox et apertos cet.
Koniec, jak w tekście, wydrukowanym w rozprawie mojej „O wawrzynie doktorskim i poetyckim Klemensa Janickiego“, str. 35 n.