Strona:Żywot i pisma Stanisława Nigra Chrościeskiego humanisty i lekarza poznańskiego wieku XVI-go.pdf/18

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została uwierzytelniona.

Gurgite de vasto, sinuosae e fluctibus undae,
Spes erat, hoc posses et[1] rapuisse caput.
Atque daturus eras nostrae pia munera musae
Tanta, ut sollicita non eguisset ope.
Spes tamen haec periit, fatis[2] elusa sinistris,
Et pariter tecum concidit illa mihi.
Iure igitur maesto, Princeps, tua funera luctu
Deploro, inferias haec tibi iusta fero.
Tu quoque, turba Dei, vatem deplangite vestrum,
Debita pro Christi quae grege vota facis!
Omnes ploremus, plorent sacri atque profani,
Quisque suos casus perdoleatque vices,
Communis dominus nobis quia concidit ante
Non bene completos, morte furente, dies!
Quo, pie Pastor, abis? cur nos iam deseris omnes?
Ecce lupos, vestrae[3] en dilaceramur oves!
Praestiterat nullos unquam ascivisse clientes,
Quam sic desertos ut patiare premi[4].
Iam tua damna dole, tristes, Posnania, vultus
Indue, fle et domini funera maesta tui!
Ille tuos lapsus exesa et[5] moenia flammis
Divina prorsus restituisset ope.
Hic tibi praesidium (quotiens etenim expetis illud?)
Fluctibus in magnis grande futurus erat.
Hector pro Troia, Danais pro stabat Achilles,
Non ita pro socio Theseus acer erat,
Quam stetit hic pro illis, divinae oracula mentis
Qui promunt sacri et verba ministerii.
Non sic pro catulis ursi rapidaeque leaenae
Certant, pro Euryalo non ita, Nise, cadis,
Quam dux fortiter hic saevos ruiturus in hostes
Pro vestra, cives, commoditate foret,
Plangite, nupturae tenui de stirpe puellae,
Plange, pater nihil et qui dare dotis habes!
Munificus clausit princeps sua munera, clausit
Non recludendas ad tua verba fores;

  1. Por. str. 18 uw. 3
  2. W kopii: satis.
  3. W kop. ed. jest wyraźnie wypisane vestre; trudno jednak zrozumieć, że autor od liczby pojedyńczej (abis) miał przejść do liczby mnogiej (vestrae).
  4. W kopii wyraz premi nie jest dość czytelnie napisany.
  5. W kopii: est.