Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 261.jpg

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.


IV.

BREWE SYXTUSA V. PAPIEŻA O ŚMIERCI STEFANA BATOREGO Z 10 STYCZNIA 1587.

(z Mss. Urbińskich N. 1113 z Bibl. Watykańskiéj).



Venerabiles Patres et dilecti filii, Salutem!

Magno intimi animi nostri dolore literas nunciumque accepimus de obitu Stephani Regis vestri, cuius memoria sit in benedictione. Amisimus enim filium nobis in Christo carissimum, egregie de Ecclesia Dei meritum, fidei Catholicae propugnatorem, et ad rei Christianae fines propagandos instructissimum. Verum et si multa sunt quae cum in mentem veniant maestitiam animis increscere possunt, nihilominus tamen vere ea spes consolare omnes potest, quod cum zelo Dei accensus, tam multiplex suae pietatis exemplum ac specimen maximis in rebus saepenumero dederit, regnum vita caelesti, mortalitatem immortalita-