Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 269.jpg

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.


V.

LISTY HETMANA ZAMOYSKIEGO, PRZED SAMĄ POTRZEBĄ BYCZYŃSKĄ I NAZAJUTRZ PO BITWIE PISANE 23 i 25 STYCZNIA 1588.

(Ze Zbioru Professora Zygmunta Helcla, w Krakowie).



I. Serenissime et clementissime Rex. Commendo fidelia servitia mea Clementissimae graciae S. M. V. Regiae, eidemque bonam valutudinem et foelix in multos annos imperium ab omnipotente Deo praecor. Magna celeritate progressus sum versus Vieluniam; ea vero nocte, quae proximam diem Joyis consequuta est, Stanislaus Stadnicius supervenit in excubias sive custodiam nostram tribus, a Vielunia miliaribus, supra Parzimiechij, quo in loco congressus est cum illo Albertus Kiral, statimque propulit illum in proximam silvam, hastas multi ex ipsius copiis retrocedentes, bombardasque et sacculos quibus bombardarum onerationes deferuntur, atque equos aliquot amiserunt, vulnerati ex iis complures; equus Staduicii[1] cui insidebat interfectus. Hi die hesterna, postquam re male

  1. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: Stadnicii.