Listy Annibala z Kapui/Listy Hetmana Zamoyskiego

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Zamoyski
Tytuł Listy Annibala z Kapui, arcy-biskupa neapolitańskiego, nuncyusza w Polsce, o bezkrólewiu po Stefanie Batorym i pierwszych latach panowania Zygmunta IIIgo, do wyjścia arcy-xięcia Maxymiliana z niewoli
Podtytuł z dodatkiem objaśnień historycznych, i kilku dokumentów, tyczących się tejże epoki dziejów polskich oraz z 10 podobiznami podpisów osób znakomitych
Data wydania 1852
Wydawnictwo Ig. Klukowskiego Xięgarza
Drukarz J. Unger
Miejsce wyd. Warszawa
Inne Cały tekst
Pobierz jako: Pobierz Cały tekst jako ePub Pobierz Cały tekst jako PDF Pobierz Cały tekst jako MOBI
Indeks stron


V.

LISTY HETMANA ZAMOYSKIEGO, PRZED SAMĄ POTRZEBĄ BYCZYŃSKĄ I NAZAJUTRZ PO BITWIE PISANE 23 i 25 STYCZNIA 1588.

(Ze Zbioru Professora Zygmunta Helcla, w Krakowie).



I. Serenissime et clementissime Rex. Commendo fidelia servitia mea Clementissimae graciae S. M. V. Regiae, eidemque bonam valutudinem et foelix in multos annos imperium ab omnipotente Deo praecor. Magna celeritate progressus sum versus Vieluniam; ea vero nocte, quae proximam diem Joyis consequuta est, Stanislaus Stadnicius supervenit in excubias sive custodiam nostram tribus, a Vielunia miliaribus, supra Parzimiechij, quo in loco congressus est cum illo Albertus Kiral, statimque propulit illum in proximam silvam, hastas multi ex ipsius copiis retrocedentes, bombardasque et sacculos quibus bombardarum onerationes deferuntur, atque equos aliquot amiserunt, vulnerati ex iis complures; equus Staduicii[1] cui insidebat interfectus. Hi die hesterna, postquam re male gesta Vieluniam peryenissent, perterruerunt Maximilianum et exercitum ipsius. Ego castra habui in sylva duobus a Vielunia miliaribus. Maximilianus, custodiis versus castra mea, propter prohibendas explorationes collocatis, prima hora noctis discessit Sylesiam versus, ad oppidum Byczina, quod tribus miliaribus Vielunia distat. Propter collocatas a tergo per eum custodias, de discessu ipsius non prius, quam dies jam esset cognoscere potui; movi exercitum praaetereundoVieluniam versus ea loca, quibus ille iter fecit; misi partem copiarum; quae totam noctem iter faciendo eum persequantur et si ficri possit, in oppido Byczina circumsedeant; ipse subsequar, quam primum luna praebere lucem inceperit. Valde properat, sine ulla reverentia, ut quisquis potuit equis incedebant, arma multi abiciebant. Illud eum retinuit causamque morendi praebuit, quod perlatum ad eum esset, Vielunensem tantum Capitaneum adventare. Quae deinde erunt acta, S. R. M. Vrae siguificabo[2], interim habet M. V. Regia quod omnipotenti Deo agat gratias, quod ex ditionibus Mris Vrae aemulus ipsius, tot Imperatorum progenies et Imperatoris frater, turpissime nocte profugerit. Militum Mtis Vrae et mea servitia M. Vrae commendo. Datum ex pago Zadłuba die 23 Januarii 1588 S. R. Mtis Vrae Domini Sui Clementissimi Cousiliarius[3] et Servitor Joannes Zamoyski etc.
II. Scriptis prioribus litteris, pars copiarum, quae exercitum antecesserat, quasdam Maximiliani turmas assequuta est; fuderunt turmam Marsowij, hungarico more instructam, cui praefuit Suchorabski. Alteram turmam levioris armaturae, cui praerat Koniczki, pars corum caesa, capti aliqui, Kownaczki valde videratus, impedimenta capta; inventi sunt, cum invaderentur parati in equis. Inde cum Zamoscius, cum suis in eos impetum fecisset, et cum Hołubek subsequntus esst, ab illisque funderentur ad villam in qua erat Stadniczki se recipiebant, ubi denuo cum Stadnicianis instructi progredi incipiebant contra nostras leviores armaturas. Verum cum turmae nostrorum ungarico more instructae supervenissent, statim ordinibus solutis ad oppidum Byczina se receperunt. Dat decima hora noctis diem Sabbatis subsequentis ex itinere.
III. Reverendissimi, Jllmi Magci et Generosi Domini amici chariss. et observan. Defero sincera mea obsequia D. Vris, eisdemque bonam valetudinem et successus felices ab omnip. Deo praecor. Certiores facio D. vestras, hesterna die ad oppidum Byczina, ad Archiducem Maximilianum Praepostuarium venisse cum mille quadringentis peditibus hungaricis et octingentis equitibus Moravios item et Silesios octingentos, habebat exercitum sex pro certo milium, ita ut par esset numero exercitus, exercitui S. M. R. Duobus autem equitum selopetariorum optime instructorum agminibus, valde firmatus fuit. Praelium commisimus die hodierna ad Byczinam, et quamvis multum laboraverimus, multasque difficultates habuerimus cum equitibus sclopetariis, tamen Dei beneficio victoriam consequuti sumus, et quod majus, cum post proelium Archidux in oppidum se recepisset cumque eo Epus Kijowieusis[4], Palatinus Posnaniensis Marschalcus Curiae Ciolkus. Prońscius, Decanus Gnesnensis Czarnkovius, Zołądius, Pękoslavius, omnes se nichi postea dediderunt; jamque et ipse Archidux et omnes isti in manibus ac potestate mea sunt. Visum mihi est, ut cum illis humane agerem; ne et asperitate Deum offenderem, et darem operam, ut Maximilianus vivus in potestatem veniret, qua in re finis belli consistit. Frater meus Dnus Zolkievius sclopeti glande vulneratus est, Holubek interfectus, Karnkovius per utramque manum ex sclopeto trajectus, equites etiam ex diversis turmis et servi aliqui. Acerrimus fuit conflictus cum duobus istis equitum sclopetariorum agminibus. Hostes ad duo miliaria fugientes caesi, cadavera nondum numerata. Impedimentis nostri potiti sunt omnibus. Staduicius[5], Praepostwarus fugerunt. Copiosius posthac particularia quaeque et rationem initae pugnae perscribam. Nam haec a me, statim, post receptum ex oppido Archiducem scribuntur, His actis, jam facilior erit regui pacandi ratio. Gratias igitur Dominationes Vrae Deo omnipotenti pro his agant, fraterno autem amore et gratitudine militum exercitus istius non sine sanguime praestitam operam ac servitia complectantes, tum mea quoque fratris et officialis D. V. commendo me gratia D. V. Ad Byczinam die 25 Januarii A. D. 1588. Joannes Zamoyski, m. p.




Przypisy

  1. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: Stadnicii.
  2. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: significabo.
  3. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: Consiliarius.
  4. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: Kijowiensis.
  5. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: Stadnicius.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie tłumacza: Aleksander Przezdziecki.