Przejdź do zawartości

Listy Annibala z Kapui/Brewe Syxtusa V Papieża

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
<<< Dane tekstu >>>
Autor Sykstus V
Tytuł Listy Annibala z Kapui, arcy-biskupa neapolitańskiego, nuncyusza w Polsce, o bezkrólewiu po Stefanie Batorym i pierwszych latach panowania Zygmunta IIIgo, do wyjścia arcy-xięcia Maxymiliana z niewoli
Podtytuł z dodatkiem objaśnień historycznych, i kilku dokumentów, tyczących się tejże epoki dziejów polskich oraz z 10 podobiznami podpisów osób znakomitych
Wydawca Ig. Klukowskiego Xięgarza
Data wyd. 1852
Druk J. Unger
Miejsce wyd. Warszawa
Inne Cały tekst
Pobierz jako: EPUB  • PDF  • MOBI 
Indeks stron


IV.

BREWE SYXTUSA V. PAPIEŻA O ŚMIERCI STEFANA BATOREGO Z 10 STYCZNIA 1587.

(z Mss. Urbińskich N. 1113 z Bibl. Watykańskiéj).



Venerabiles Patres et dilecti filii, Salutem!

Magno intimi animi nostri dolore literas nunciumque accepimus de obitu Stephani Regis vestri, cuius memoria sit in benedictione. Amisimus enim filium nobis in Christo carissimum, egregie de Ecclesia Dei meritum, fidei Catholicae propugnatorem, et ad rei Christianae fines propagandos instructissimum. Verum et si multa sunt quae cum in mentem veniant maestitiam animis increscere possunt, nihilominus tamen vere ea spes consolare omnes potest, quod cum zelo Dei accensus, tam multiplex suae pietatis exemplum ac specimen maximis in rebus saepenumero dederit, regnum vita caelesti, mortalitatem immortalitate commutavit. Bonum enim certamen certavit, cursum consumavit, fidem servavit, coronavitque, propterea illum Deus aut brevi Sanctae Ecclesiae, et praesertim istius regni fidelium piisque precibus adductus, coronavit corona iustitiae quam repromisit diligentibus se. Hac nos spe recreati in Domino, qui Deus totius consolationis et Pater misericordiarum moerentes in tribulationis paterni animi nostri sensum in omnes partes quamprimum excitavimus ad illam intimam caritatem, qua istud nobile regnum sui regis obitus tamquam gravissimo vulnere perculsum favere totis in Christo visceribus cupimus. Quod porro ut cavimus atque efficiamus in modo communis illa sollicitudo suadet, quam devotis Ecclesiae filiis debemus, ac juvante Deo praestamus; vel praecipue ea cura cogit quae iam inde a beatae memoriae predecessore nostro Joanne tertiodecimo, qui istuc primum Micislai regis rogatu, episcopos a quibus christiane vivendi leges exaurivit, benigne misit; sed a caeteris deinceps Pontificibus ad nos usque derivata nostrae erga vos dilectionis spiritum ita accendit, ut hoc potissimum tempore quo iam tanto regis praesidio destituti estis, de vobis istiusque regni saluti simus in Christo Domino solliciti vehementer. Hanc animi nostri propensionem et curam, quam nos causa vestra in regis obitu substinemus, hic literis testatum apud vos esse volumus, ut eo usui vobis esse queat, tum ad consolationem, tum vero ad ea gerenda quae Deo inprimis acceptisssima[1], isti regno utilissima, et nobis demum universis salutaria, atque honesta fore arbitramur. Itaque illud primum quantum possumus vobis etiam atque etiam magnopere suadimus, ut iam de re gravissima his temporibus consultatio vestra futura sit, a Deo patre luminum, qui dat omnibus, affluenter auxilium supplicationibus, precibus ecclesiae que pietatis operibus postulatis; ita enim fiet id quod de vobis optamus ac speramus, ut cum sapientissime publicis Polonis rationibus consultum esse velitis concordiae et paci quam reconciliationis nostrae ąuctor Christus Dominus reliquit, nos maxime in isto interregno regiisque comitiis praeclare studeatis; factiones autem, desidia ac dissensiones longe refugiatis, quorum quasi caliginem in maximis deliberationibus Princeps tenebrarum Satanas saepe mentibus fidelium offundit, in lumine ipsius Christi Domini ambulari cupientium. Has porro, venerabiles fratres dilectique filii, de vobis omnibus qui prudentia, auctoritate consiliisque abundatis, nostra opinio est haecque spes ut summa animorum consensione, summaque concordia et caritate, religione Catholicà fidei cultor deligatur atque creatur, qui adiutrice Dei gratià futurus sit maximum istius regni praesidium, ac magnum veraeque Christianum pietatis exemplum. Id vero ut quam rectissime succedat, quemadmodum confidimus Deum a quo omne bonum manat continenter oramus. Reliqua venerabilis frater Archiepiscopus Neapolitanus Nuntius istic noster coram uberius exponet, cui fidem habebitis quam nobis ipsis haberetis si vobiscum colloquerimur.
De nobis vero pollicemur quaecumque a nostra paterna caritate ecclesiae filiis expectari merito possunt. Datum Romae apud Sanctum Petrum Die X Januarii 1587. Pontificatus Nostri anno Secundo.







  1. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: acceptissima.





Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronach autora: Annibale di Capua i tłumacza: Aleksander Przezdziecki.