Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek XI

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek XI
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


XI.

Zygmunt I. zatwierdza darowiznę księdza Jakóba Warzechy z r. 1508, z tem jednak zastrzeżeniem, ażeby księża wikarzy kollegiaty sandeckiej nie zakładali bez przyzwolenia królewskiego kuźnic sierpowych nad potokiem, wypływającym z rzeki Kamienicy, w Krakowie 4. sierpnia 1542.
Sigismundus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae Mazoviaeque Dominus et Haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis. Quia cum orta fuisset coram nobis causa et controversia inter honorabiles vicarios perpetuos ecclesiae collegiatae Sanctae Margarethae sandecensis ex una, et farnatos proconsulem et consules eiusdem civitatis nostrae sandecensis ex altera partibus, occasione praedii una cum agris, rubetis ad dictum praedium ex antique pertinentibus, iuxta fluvium Kamienica et penes agrum Moczygardło sitis. Nos tum auditis partium propositionibus et responsis universisque iuribus earum sen munimentis coram nobis exhibitis, resignationis videlicet dicti praedii una cum agris et rubetis praefatis vicariis sandecensibus, atque satisfactionis pro eodem praedio apud Acta Scabinalia civitatis nostrae Novae Sandecz factae et recognitae, nec non sufficienter expensis et revisis recensitisque litteris Reverendissimi in Christo Patris, domini olim Joannis Konarski Episcopi Cracoviensis, vigore quarum illud ipsum praedium cum agris et horto, quod per venerabilem olim Jacobum Warzecha, pro tunc vicarium sandecensem, apud nobilem olim Mathiam Schila fuit emptum et comparatum, universitati vicariorum praedictorum sandecensium est invisceratum, annexum, adscriptum et incorporatum, et aliis rationabilibus permoti causis, decrevimus et praesentibus decernimus, ac perpetuo adiudicamus praedium praefatum cum agris et rubetis eidem universitati vicariorum et in adscriptionem seu incorporationem immunitati ecclesiasticae, quantum ad id, quod iurisdictionem spiritualem attinet, et non ad onera nostra regalia et civilia consentimus, perinde ac si in principio noster accessisset consensus, ita tamen quod salva sint onera realia et personalia nostra regalia seu civilia in et ad dicta bona seu ipsorum possessores ab antiquo imposita. Nam ne adimatur civitati, quod suum semper erat, volumus, ut in iurisdictione civili id, quod semper fuit, permaneat, ei enim decreto nostro praesenti nolumus derogari, quodque praefata universitas vicariorum sandecensium teneatur quotannis solvere tres marcas pecuniarum praedicatori Polonorum moderno et in futurum pro tempore existenti de praedio praefato. Insuper decernimus, quod ipsi vicarii in fluvio seu torrente, qui ex fluvio Kamienica defluit, non poterint nec debent in ripa eius exstruere officinam cultrorum faciendorum, seu falcium vulgariter Schlosarnici seu Hamry, absque nostra speciali admissione et consensu. Praefatis vero proconsuli et consulibus sandecensibus occasione dicti praedii silentium perpetuum imponimus decreto praesenti mediante, relicta tamen iurisdictione, quam superius servavimus, harum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio litterarum.
Datum Cracoviae feria sexta post festum sancti Petri ad Vincula proxima. Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, regni vero nostri anno trigesimo sexto.
Samuel Episcopus Plocensis Vicecancellarius.
Relatio Reverendi in Christo Patris Domini Samuelis Macieiowski, Episcopi Plocensis et Regni Nostri Poloniae Vicecancellarii.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 15—16.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.