Aniół Stróż/Veni Creator Spiritus

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Tytuł Veni Creator Spiritus
Pochodzenie Aniół Stróż chrześcianina katolika
Data wydania [przed 1900]
Druk Drukiem G. Jalkowskiego
Miejsce wyd. Grudziądz
Indeks stron

Pieśń przed ślubem.


Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia,
Quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis,
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus,
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.

Per Te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum,
Credamus omni tempore.


Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula. R. Amen.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.


Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).