Przejdź do zawartości

Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/798

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

Significamus praesentibus litteris praesentium quorum interest universis harum notitiam habituris. Quia venerabilis Gregorius Pakosławski, serenissimi olim parentis et nostrae regalis curiae secretarius, ecclesiae collegiatae sandecensis custos, exposuit nobis, se reddidisse censum annuum in vim reemptionis quinque florenorum in moneta pro summa octuaginta marcarum in bonis scultetiae Kamionka, pro sustentatione vicariorum et scholae rectoris ecclesiae collegiatae sandecensis. Supplicavit itaque nobis humiliter, ut in venditionem census praedicti consentire dignaremur. Nos cum precibus uti iustis tum servitiis illius parenti olim nostro non minus fideliter quam diligenter praestitis acclinati, in eam ipsam venditionem census praefati consentimus ac eam ratam et gratam habemus, perindeque firmam decernimus, acsi a principio ad earn consensus noster accessisset. Volentes autem erga ipsum gratiam nostram uberiorem declarare, praefatum censum libertati et immunitati ecclesiasticae adscribimus ei incorporamus, ita ut pro eius repetitione et omni actione nonnisi ad forum iudicis ecclesiastici habeatur, volentes nihilominus eadem bona ad onera consueta esse obligata, eo non obstante, quod ipse census libertati et immunitati ecclesiasticae sit adscriptus et incorporates. Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est appensum.
Datum Varsaviae feria sexta post festum sanctae Agnetis proxima. Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto, regni nostri vigesimo sexto.
Joannes Przeręmbski Regni Poloniae Vicecancellarius. Relatio Venerabilis Joannis Przeręmbski, Regni Poloniae Vicecancellarii, Gnesnensis et Cracoviensis Praepositi.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 20—21.


XIV.
Lustracya Nowego Sącza z r. 1564.
Łanowe.

Naprzód pytani rajce o czynsz ex laneis 68[1] per scot. 10, et ex areis per medium latum. Dali tę sprawę i z liczby pokazali

  1. Król Wacław, zakładając Nowy Sącz 1292 r., nadał miastu 72 łany frankońskie. Jeden łan frankoński miał powierzchni morgów