Volumina Legum. Tom VII/Diploma Electionis

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
DIPLOMA ELECTIONIS.
In Nomine Sanctissimae et Individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.


Nos Vladislaus Łubieński Archi-Episcopus Gnesnensis, Legatus Natus, Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae Primas, Primusque Princeps. Venceslaus Sierakowski Archi-Episcopus Leopoliensis. Antonius Ostrowski Cujaviensis et Pomeraniae, Ignatius Massalski Vilnensis, Theodorus Dux Czartoryski Posnaniensis, Hieronymus Szeptycki Plocensis, Antonius Wołłowicz Luceoriensis, Joannes Łopaciński Samogitiae, Andreas Bajer Culmensis et Pomesaniae, Josephus Załuski Kijoviensis, Gabriel Wodziński Smolenscensis, Episcopi. Joannes Wielopolski Sandomiriensis, Ignatius Twardowski Calissiensis, Casimirus Dąbski Siradiensis, Palatini. Thaddaeus Ogiński Castellanus Trocensis, Antonius Dąbski Brestensis Cujaviensis, Salesius Potocki Kijoviensis, Andreas Zamoyski Inovrocłaviensis, Augustus Dux Czartoryski Terrarum Russiae, Michael Rzewuski Podoliae, Petrus Sapieha Smolencensis Ignatius Cetner Bełscensis, Josephus Podoski Plocensis, Josephus Dowoyna Sołłohub Vitebscensis, Bernardus Gozdzki Podlachiae, Casimirus Granowski Ravensis, Constantinus Plater Mścisłaviensis, Paulus Mostowski Pomeraniae, Petrus Miączyński Czerniechoviensis, Palatini. Josephus Mielżyński Posnaniensis, Mathias Sołtyk Sandomiriensis, Rochus Zbijewski Calissiensis, Joannes Mączyński Siradiensis, Andreas Moszczeński Inovrocłaviensis, Stanislaus Sługocki Lublinensis, Joannes Zboiński Płocensis, Simon Siruć Vitebscensis, Michael Suffczyński Cerscensis, Josephus Siemianowski Ravensis, Joannes Czarnecki Bracłaviensis, Josephus Hylzen Livoniae, Rochus Jabłonowski Vislicensis, Josephus Potkański Radomiensis, Alexander Romer Zawichostensis, Antonius Morski Praemisliensis, Adamus Pełka Polanecensis, Xaverius Kochanowski Czechoviensis, Antonius Gajewski Nakielscensis, Antonius Zakrzewski Biechoviensis, Alexander Dzierzbicki Brzezinen: Josephus Jakliński Oświecimensis, Franciscus Rychłowski Spicimiriensis, Adalbertus Dąbski Kowaliensis, Basilius Walicki Sochaczoviensis, Jacobus Zieliński Raciążensis, Joannes Rostworowski Zakroczymensis, Joannes Nowosielski Ciechanoviensis, Joannes Cieszkowski Livensis, Valerianus Ankwicz Konariensis Siradiensis, Castellani. Ignatius Ogiński Mareschalcus Supremus Magni Ducatus Lithuaniae. Michael Dux Czartoryski Supremus M. D. Lit. Cancellarius. Theodorus Wessel Supremus Thesaurarius Regni. Georgius Fleming Supremus M. D. Lit. Thesaurarius. Josephus Dux Sanguszko Mareschalcus Curiae M. D. L. Senatores et Officiales Regni et Magni Ducatus Lithuaniae. Josephus Sosnowski Supremus M. D. L. Notarius, Equestris Ordinis Mareschalcus. Hieronymus Wielopolski Stabuli Regni Praefectus. Stanislaus Małachowski Capitaneus Sandecensis, ex Palatinatu Cracoviensi. Adamus Łodzia Poniński Culinae Regni Praefectus. Gaspar Rogaliński Capitaneus Nakielscensis, ex Palatinatu Posnaniensi. Alexander Tyszkiewicz Cywon Vilnensis. Joannes Antonius Horain Succamerarius Vilnensis, ex Palatinatu Vilnensi. Stanislaus Lubomirski Excubiarum Regni Praefectus. Antonius Potkański Succamerarius Sandomiriensis ex Sandomiriensi. Stephanus Moszczeński Ensifer Wschovensis. Augustus Sułkowski Capitaneus Neoforiensis, ex Calissiensi. Ludovicus Pociey Excubiarum M. D. L. Praefectus. Andreas Ogiński Ensifer M. D. L. ex Trocensi. Hyacinthus Małachowski Capitaneus Petricoviensis. Michael Radoszewki Capitaneus Szadkoviensis, ex Siradiensi. Rochus Kossowski Thesaurarius Curiae Regni. Carolus Gomoliński Succamerarius Lanciciensis, ex Lanciciensi. Jacobus Nagurski, Cywon Berzanensis. Stanislaus Odachowski Cywon Minorum Dyrwian, ex Ducatu Samogitiae. Antonius Kossowski Generalis Exercitus Regni; Andreas Cieński Dapifer Brestensis Cujaviae, ex Brestensi Cujaviensi. Joannes Cajetanus Iliński Capitaneus Zytomiriensis. Adolphus Lubomirski Vexilliferides Regni, ex Kijoviensi. Antonius Wolski, Succamerarius Inovladislaviensis, Ludovicus Dąbski Capitan. Inovladislaviensis, ex Inovladislaviensi. Iosephus Podoski Succamerarius Dobrinensis. Simon Zieliński Vexillifer Terrae Nurensis, ex Terra Dobrinensi. Adamus Dux Czartoryski Generalis Terrarum Podoliae. Adamus Mniszech Vevillifer Curiae Regni, ex Russiae. Franciscus Ledochowski Capitaneus Vlodimiriensis, Nicolaus Piaskowski Tribunus Vlodimiriensis ex Vołhyniae. Cajetanus Hryniewiecki Pocillator Latyczowiensis. Adamus Darowski Sub-Judex Podoliae, ex Podoliae. Adamus Wysogierd Sub-Dapifer Smolenscensis. Michael Dylewski Tribunus Smolenscensis, ex Smolenscensi. Joannes Zamoyski Capitaneus Lublinensis. Stanislaus Wybranowski Vexilliffer Lublinensis, ex Lublinensi. Michael Zienowicz Tribunus Polocensis, Michael Sielecki Regens sigilli majoris M. D. L. ex Polocensi. Adamus Chołoniewski Succamerarius Bełzensis. Josephus Olszewski Vexillifer Bełzensis, ex Bełzensi. Josephus Niesiołowski Capitaneus Cyrynensis. Joachimus Chreptowicz Dapifer Nowogrodensis, ex Nowogrodensi. Stephanus Dembowski Capitaneus Plocensis. Stanislaus Przeciszewski Vexillifer Plocensis, ex Plocensi. Casimirus Łuskina Tribunus Witebscensis, Petrus Bohomolec Dapifer Witebscensis, ex Witebscensi. Michael Karczewski Succamerarius Terrae Czerscensis. Antonius Małachowski Capitaneus Ostrołęcensis, ex Masoviae. Alexander Ossoliński Capitaneus Drohicensis. Leo Kuczyński Dapifer Mielnicensis, ex Podlachiae. Stanislaus Gadomski Succamerarius Terrae Sochaczoviensis. Franciscus Lanckoroński Capitaneus Ravensis, ex Ravensi. Martinus Matuszewicz Dapifer Brzestianensis. Paulus Buchowiecki Notarius Terrestris Brestianensis, ex Brestianensi. Antonius Bogniewski Judex Terrestris Culmensis. Chrysostomus Browiński Assessor Judicii Terrestris Culmensis, ex Culmensi. Nicolaus Łopaciński Capitaneus Mścisłaviensis. Joannes Suchodolski Curator Arcium, vulgo Horodniczy, Mścisłaviensis, ex Mścisłaviensi. Valerianus Piwnicki Vexillifer Mariemburgensis. Georgius Kalksztein Vexilliferides Culmensis, ex Mariemburgensi. Alexander Dux Czetwertyński Sub-Judex Terrestris Bracłaviensis. Josephus Kolumna Czosnowski Capitaneus Ulanoviensis, ex Bracłaviensi. Venceslaus Bystram Succamerarius Pomeraniae, ex Pomeraniae. Adamus Chmara Vice-Instigator M. D. Lithuniae. Florianus Bykowski Dapifer Minscensis ex Minscensi. Josephus Plater Capitaneus Dineburgensis. Joannes Szadurski Dapifer Livoniae, ex Livoniae. Franciscus Czacki Capitaneus Novogrodensis, Demetrius Jabłonowski Capitaneus Kowelscensis, ex Czerniechoviensi, Palatinatibus, ad sigillandum præsens Electionis decretum Deputati:
Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, ac interesse poterit, significamus et universis. Quandoquidem Respublica nostra veteri suo instituto tribus contineatur Ordinibus: Regia scilicet potestate, equestri Ordine, et Senatorio his interjecto: quapropter exempto nuper rebus humanis Augusto III Pio, Optimo, Maximo, ac nunquam grata memoria satis colendo Principe, cum omnis regendae et administrandae Reipublicae ratio ad Senatum et Ordinem equestrem necessario redierit, factum est, ut Ordinum Conventus cum paulo ante mense Majo, tum etiam num per nos Varsaviae haberentur. Quibus quidem utrisque in Conventibus provisum imprimus diligenter, accisa reficere, nutantia firmare, fulcire cadentia, jam lapsa restituere. A condita namque gente nostra ad haec usque tempora memoria vetera repetentibus nunquam amplius detrimenti Respublica cepisse visa est, quam cum ambitioni exterorum Principum solium nationis liberae pateret. Qui haereditariis ditionibus impensius studentes, dum negligunt, dum fastidiunt nostra, fieri non potest, quin quassatae, fractae, ac fere collapsae res omnes indigenis certum exitium minitentur. Itaque haec mala sedulo nobiscum reputantibus, ex omnibus beneficiis Regno a Deo Regnorum ac Regum auctore et conservatore datis atque concessis, nullum nec ad gloriam illustrius, nec ad utilitatem majus contigisse videtur, quam quod ab Ejus Divino Spiritu interius collustrati obviam his malis eundo, animos obfirmaverimus, non peregre petitum, non exoticis legibus enutritum Principem ad Regni clavum admoturos. Quamobrem die et loco Comitiorum Electionis a nobis edicto Senatus et Equites effusi in campum ad Varsaviam et Wolam versus, Regibus eligendis consecratum, ipso Electionis initio Sanctum Dei Spiritum solemni hymno postquam supplices venerati sumus, statim atque in suffragia itum esset, omnes non in alium quemquam ex tam copioso flore Regni, sed in Stanislaum vetustissima de gente Ciołkorum Poniatowski voluntates nostras contulimus. Magnum nos certe fructum in theatro totius orbis caepimus libertatis nostrae, cum eum optimum ex optimis civibus Regem et moderatorem Reipublicae elegimus. Aliis populis Reges edit successio, casus, fortuna, sors: nobis eum consilium sanum, judicium rectum, libera voluntas et chara unitas, opus vere Spiritus Sancti, electam geminam totius Poloniae orbis edidit. Quaesivimus scilicet Regem domi, et in gremio gentis, nationisque nostrae, in quo et civis clarissimi, et Regis optimi egregiae virtutes sedem et domicilium fixissent. Quod huic quidem Electo merito contigit. Quis enim eo splendore familiae clarior? Paternis meritis illustrior? Patre heroe editus, qui orbem terrarum nominis sui fama compleverat; quis sanguinis conjunctione ornatior? Matre progenitus, quae Jagiellonum antiquissimorum, supremorumque gentis nostrae Principum de sanguine orta, omnia probitatis, fortunae, naturae decora in eum transfuderat. Quis majora aetate sua summarum virtutum, religionis, justitiae, sapientiae edidit specimina? quis extra patriae limites clarius enituit? nemo etenim est, qui nesciat, quantus ubique ejus virtutibus honor habitus est, quanti proceres eum fecerint, quantum exterarum gentium Principes ei detulerint, cum egregie gentis nostrae decus et existimationem ubique servarit et auxerit. Cujus cum luculentissima commendatione externae legationes a summis ad nos orbis Principibus et Monarchis missae et ablegatae amplissimo de eo sunt testimonio, quod ejus spectata virtute niti possit publica Regni nostri salus. Quapropter ad normam et praescripta omnium Ordinum Regni electum non casu et fortuna, non vulgari et tumultuario impetu, aut temeritate vel favore, sed interposita auctoritate et judicio gravissimo. Quod nobis, Reipublicae nostrae et Polonico nomini, totique adeo orbi Christiano bonum, faustum, felixque sit, Eundem Illustrissimum Stanislaum Ciołek Poniatowski Dapiferum Magni Ducatus Lithuaniae in Regem Poloniae et Magnum Ducem Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Wołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae et Czerniechoviae creatum, verbis solemnibus de more renuntiamus, non inviti, nec coacti, non pauci, sed universi, non unius Status, sed omnium Ordinum consensu.
Cum vero Electus Serenissimus Rex Stanislaus Augustus firmissimo jurejurando se obstrinxerit ad leges, libertates, immunitates tum ecclesiasticas, tum saeculares, jura publica et privata a Divis olim Regibus concessa, ac privilegiis stabilita, integre et Sacrosancte servanda, tuendaque; nos vicissim policemur Eidem Serenissimo Regi Stanislao Augusto fidem, reverentiam, obsequium (perinde ac aliis Regibus nostris superioribus ex aequo, justo ac honesto praestita sunt) nos constanter ac perpetuo praestituros. Atque hoc Electionis nostrae decretum, immortalis Dei benignitate, ductu, ac nomine libenter illud executuri, concordibus omnium Ordinum sententiis pro more recepto, Illustri Magnifico Domino Comitiorum Electionis Mareschalco munus imponimus, notum faciendi, in manusque Suae Majestatis tradendi; caeteraque omnia pro ejusmodi rerum ratione agendi perficiendique. In cujus rei fidem praesentium Dominorum Senatorum, et ex equestri Ordine ad sigillandum Deputatorum sigilla sunt appensa. Datum per manus Celsissimi et Excellentissimi Domini Michaelis Ducis Czartoryski Supremi Magni Ducatus Lithuaniae Cancellarii, ipsis Comitiis Electionis ad Varsaviam die 7 mensis Septembris, anno post Natum Regem Regum 1764. Praesentibus:
Josepho Kierski Secretario Majori Regni Suffraganeo Posnaniensi, Alexandro Horain Referendario Lithuaniae Suffraganeo Samogitiae, Antonio Przezdziecki, Referendario M. D. Lit., Casimiro Poniatowski Succamerario Regni, Michaele Brzostowski Stabuli Praefecto M. D. Lit., Felice Czacki Pocillatore Regni, Ludovico Oskierka Pincerna M. D. L., Stanislao Duce Czartoryski Venatore Regni, Antonio Zabiełło Venatore M. D. Lith., Michaele Lipski Notario Regni Abbate Lubensi, Antonio Pac Notario M. D. Lith., Antonio Tyzenhauz Notario M. D. L., Friderico Bruhll Supremo Praefecto Rei Armamentariae Regni Capitaneo Castrensi Varsaviensi, Eustachio Potocki Praefecto Rei Armamentariae M. D. L., Leonardo Pociey Castra-Metatore M. D. L., Ioanne Chrysostomo Kraiewski Instigatore Regni, Andrea Zienkowicz Instigatore M. D. Lit., Stanislao Grodzicki Vice-Instigatore Regni, Francisco Czerny Custode Coronarum Regni, Josepho Dunin Karwicki Sigilli Majoris, Ignatio Malczewski Sigilli Minoris Regni Regentibus, Adamo Rzewuski Vągrovecensi, Vladislao Walknowski Tremesnensi Abbatibus, Stanislao Łętowski Cracoviensi, Stanislao Sobolewski Varsaviensi, Josepho Wilczewski Visnensi, ........ Tuchołka Mariemburgensi, Succamerariis Terrestribus, Mathia Łuszczewski Lanciciensi, Theodoro Moszczeński Brzestensi Cujaviensi, Francisco Zagorski Owrucensi, ...... Branicki Haliciensi, Francisco Bieliński Czerscensi, Mathia Szymanowski Vissogrodensi, Josepho Młocki Zakroczymensi, Josepho Karczewski Livensi, Thoma Ossoliński Nurensi, Valeriano Łuszczewski Sochaczeviensi, Antonio Lasocki Gostinensi Capitaneis Castrensibus, Felice Turski Coadjutore Praeposito Gnesnensi, Luca Godurowski Primicerio Leopoliensi, Francisco Sierakowski Scholastico, Andrea Młodzieiowski Cancellario Gnesnensibus, Antonio Okęcki Custode Posnaniensi, Joanne Dębowski Suffraganeo, Cypriano Wolicki Archidiacono Pomeraniae Cujaviensibus, Ignatio Comite Krasicki Praeposito Premisliensi, Francisco Pacynowski Scholastico Culmensi, Michaele Bierzyński Praeposito Kijoviensi Praelatis, Christophoro Szembek, Ignatio Cieński, Stephano Łubieński, Thoma Szaniawski Gnesnensibus, Georgio Bietkowski Leopoliensi, Michaele Sołtyk Coadjutore Primicerio, Josepho Niewieściński Cracoviensibus, ....... Złocki Cujaviensi, Joanne Josepho de Skrzetuszewo Wawrzecki Vilnensi, ...... Łempicki, Josepho Gliński, Josepho Kochanowski Plocensibus, Antonio Wyszyński Premisliensi, Michaele Zienowicz Samogitiae, Alexandro Grąbczewski Culmensi, Xaverio Grochowalski Chelmensi Canonicis Cathedralibus, Simone Dzierzbicki Lanciciensi, Josepho Brzeziński Inovladislaviensi, Paulo Boski Czerscensi, Theodoro Szydłowski Varsaviensi, Theodoro Woyczyński Ravensi Vexilliferis Palatinatuum et Districtuum, Francisco Walknowski Calissiensi, Venceslao Przyłubski Brestensi Cujaviensi, Sigismundo Staniszewski Varsaviensi, Josepho Rudkowski Dobrzynensi Judicibus, Mathia Gliszczyński Calissiensi, Mathia Sobolewski Varsaviensi, Clemente Nakwaski Wissogrodensi Notariis, Ignatio Pruski Sub-Judice Ravensi Terrestri, Josepho de Skrzynno Dunin Capitaneo Zatoriensi, Disma Szymanowski Pincerna, Melchiore Szymanowski Venatore Varsaviensibus, Josepbo[1] Celiński Pocillatore Czerniechoviensi Officialibus Terrestribus Antonio Brzozowski Decretorum Regni Notario, Ignatio Nowicki Metrices Cancellariae Regni Majoris, Josepho Miklaszewicz Metrices Cancellariae M. D. L., Joanne Nepomuceno Słomiński Metrices Cancellariae Minoris Regni Praefectis, Francisco Soldadini Equite Aurato, Josepho Cajetano Wałkanowski Secretariis Regiis Consulibus, Andrea Orłowski Syndico Legatis urbis metropolitanae Cracoviensis, Sebastiano Bruchwicki et Francisco Hebdmann Secretariis Regiis Consulibus et Legatis civitatis metropolis Majoris Poloniae Posnaniensis, Basilio Ilaszewicz, Thoma Franchi Medicinae Doctore Consulibus Legatis metropolis Russiae civitatis Leopoliensis, Antonio Brzeski Secretario Regio, Josepho Jedliński Consulibus, Dominico Szymański Syndico Legatis civitatis Lublinensis.

caeterisque plurimis Officialibus, Capitaneis, Secretariis et Aulicis Regiis, ineolisque Regni et Magni Ducatus Lithuaniae ad praesentem Conventum Electionis Regni et Magni Ducatus Lithuaniae Varsaviae congregatis. Adstiterunt solemni juramento die 13 mensis Septembris in Archi-Collegiata Varsaviensi super pacta conventa, seu capitulationem, post traditum hocce diploma, a Sacra Regia Majestate praestito, Illustrissimi, Reverendissimus, Excellentissimi Domini: Antonius Eugenius Vice-Comes Archi-Episcopus Ephesinus Nuntius Apostolicus. Hermanus Carolus Keyzerling S. R. I. Comes, Imperatoriae Majestatis Totius Russiae; Carolus Princeps de Carolath Regis Borussiae, Legati, aliique Principum externorum Ablegati Ministri.

Vladislaus Łubienski Archi-Episcopus Gnesnensis, Primas Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae.
Iosephus Sosnowski Supremus M. D. L. Notarius, Mareschalcus Comitiorum Electionis mpp.


Przypisy

  1. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku; powinno być – Josepho.


Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).