Przejdź do zawartości

Strona:Rocznik Krakowski. T.4 (1901).djvu/068

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.




III.

1364. Die XII m. Maii, Cracoviae.

CASIMIRI REGIS POLONIAE STUDII GENERALIS CRACOYIENSIS ERECTIO.


In nomine Domini Amen. Ea, que ex regalis magnificentie beneplacito, eximia nimirum deuocione et fidei puritate, ad profectum subditorum et salutem humane condicionis, pijs et graciosis affectibus ordinantur, adhibicionem fidei conquirant et gaudeant maiori | fulcimine firmitatis, quia nichil valet quod statuitur, nisi statuta ex ampliori diligencia obseruentur. Proinde Nos Kazimirus dei gracia Rex Polonie ac terrarum Cracouie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie, Pomoranie, Russieque dominus | et heres, cupientes feruenti desiderio, veluti ex debito tenemur, vt res vtilis, omnisque prosperitas humane condicionis dilatetur, meliora prospicientes, nec ea dubitantes clericis et subditis regni nostri pro futura, in Cracouia ciuitate nostra locum vbi studium | vigeat generale in qualibet licita facultate, nominandum, eligendum, constituendum et ordinandum duximus, et inantea futuris perpetuis temporibus esse volumus in hijs scriptis. Sitque ibi scienciarum preualencium margarita, vt viros producat consilij maturitate conspicuos, | virtutum ornatibus redimitos, ac diuersarum facultatum eruditos; fiatque ibi fons doctrinarum irriguus, de cuius plenitudine hauriant vniuersi literalibus cupientes inbui documentis. Ad quam scilicet Cracouiam vniuersi non solum regni nostri et regionum circumiacencium | incole, sed alij ex diuersis mundi partibus libere et secure confluant ciuitatem, preclaram huiusmodi sciencie margaritam assequi affectantes. Quibus omnibus et singulis subscriptos articulos in presenti cirographo contentos promittimus et bona fide spondemus tenere irrefragabiliter | ac obseruare, videiket rectoribus