1363. Die XV m. Octobris, Avinione.
Venerabili fratri Archiepiscopo Gneznensi salutem etct. Nuper pro parte carissimi in Christo filij nostri Kazimiri Regis Polonie | illustris fuit nobis expositum, quod idem Rex ad utilitatem rei publice intendens generale studium literarum in quo preciosa | margarita sciencie reperitur statui et ordinari per sedem apostolicam in ciuitate sua Cracouiensi quo ut asseritur | insignior alijs ciuitatibus Regni sui Polonie et ad hoc ydonea et accommoda existit plurimum desiderat et quod tam | ipse Rex quam dilecti filij vniuersitas dicte ciuitatis studio huiusmodi ac docentibus et studentibus ibidem nonnulla priuile|gia et libertates dare et concedere proponunt. Nos igitur, qui utilitatem huiusmodi feruenter appetimus de premissis certam | noticiam non habentes fraternitati tue de qua in hiis et alijs fiduciam gerimus in domino specialem per apostolica scripta committimus | et mandamus, quatenus ad Regem et ciuitatem predictos si opus fuerit personaliter accedens de uoluntate et consensu Regis et | vniuersitatis predictorum in hac parte et presertim de huiusmodi priuilegijs et libertatibus per dictos Regem et vniuersitatem concedendis | studio huiusmodi ac docentibus et studentibus in eodem, que et qualia fuerint alijsque circumstancijs vniuersis diligencius te | informes et quecunque per informacionem huiusmodi inde reppere-
ris, nobis per tuas patentas literas har um senem continentes tuoque |