Przejdź do zawartości

Strona:PL Stanisław Karwowski - Kronika miasta Leszna.djvu/117

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

quae jus Theutonicum Solitae sunt et consveverunt perturbare jurique praedicto Theutonico incorporamus et adscribimus, eximentium in perpetuo liberando ejusdem Oppidi Lyesno Incolas ab omni Jurisdictione omnium Palatinorum Castellanorum Judicum et Subjudicum, quorumvis Regni Nostri ac aliorum quorumcunque Officialium et Ministralium eorundem, ita quod coram ipsis aut aliquo ipsorum pro causis tam magnis quam parvis, furti scilicet, incendij, Sanguinis homicidij, membrorum mutilationis, violentiae intra nutas et limites ejusdem Oppidi factae et quibusvis aliis enormibus excessibus citati minime respondebunt nec aliquas poenas solvere erunt asstricti, Sed coram suo Advocato, Advocatus vero coram Domino Suo haereditario pro tempore existenti non aliter quam jure ipso Theutonico de se querentibus respondere tenebitur, prout hoc ipsum Jus Theutonicum cum Omnibus Suis Clausulis punctis, Conditionibus et Articulis exigit et requirit. Insuper volentes ut praedictum Oppidum Liesno cito majora capiat incrementa ad melioremque Statum et Conditionem deducatur instituendum in ipso duximus instituimusque et indicimus tria fora annalia. Primum pro Die Dominio post Festum Ascensionis Domini proxime sequenti, secundum pro Festo St. Clarae, tertium pro Festo St. Elisabeth annis singulis et unum Septimanale Singulis Feriis Secundis celebrandum et frequentandum pro institutoque et indicto haberi volumus et decernimus. Citra tamen aliorum Oppidorum et Civitatum tam Nostrarum quam Subditorum Nostrorum Spiritualium vel Secularium in vicinia circumquoque existentium praejudicium et detrimentum. Ita quod Omnes et Singuli homines sexus utriusque cujuscunque Status et Conditionis fuerint ad hoc ipsum Oppidum Liesno pro foris praedictis Annalibus et Septimanali tempore supra nominato confluere possint, causa vendendi et emendi, res pro rebus et merces pro mercibus permutandi et alia negotiationis genera exercendi venientesque in accedendo et recedendo Nostra et Serenissimorum Successorum Nostrorum securitate et libertate potiantur et gaudeant, nisi tales sint, quos Jura et Leges fovere non permittunt, et quibus proborum hominum consortia merito sunt deneganda. In cujus rei fidem et testimonium Sigillum Nostrum praesentibus est Subappensum. Datum Cracoviae Sabbatho in Vigilia Sanctorum Philippi et Jacobi Apostolorum Anno Domini Millesinio Quingentesimo Quadragesimo