Reverendissime in Christo Pater et Domine Domine Clementissime! Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae humanissimas et admodum familiares, quibus cum etiam non dedignata est mittere ad lectorem librorum meorum epigramma elegans sane et ad rem, non meis meritis sed Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentia singulari, qua studiosos prosequi solet. Ipsum igitur Reverendissimae Dominationis Vestrae titulum operi meo in fastigio praeponam, si modo dignum sit opus, quod a Reverendissima Dominatione Vestra exornari tantopere mereatur, quod tamen dictitant me doctiores esse aliquid, quibus obsequi decet. Ego vero singularem benevolentiam et affectum erga me paternum quo me prosequi non cessat Reverendissima Dominatio Vestra, quantum in me est, promereri eique in omnibus quibus possum, ubi debeo servire et obsequi cupio.
|
Najprzewielebniejszy w Chrystusie Ojcze, Panie najmiłościwszy!
|
Strona:PL Mikołaja Kopernika Toruńczyka O obrotach ciał niebieskich ksiąg sześć.djvu/687
Ta strona została skorygowana.