Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 276.jpg

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została skorygowana.


IX.

LIST KANCLERZA ZAMOYSKIEGO, DO ARCYXIĘCIA MAXYMILIANA, O ZWŁOCE, CO DO JEGO UWOLNIENIA 20 LIPCA 1589.

(z Mss. S. 78. P. Sup. Bibliot. Ambrosiana w Medyolanie).



Serenissime Princeps Dne Clementissime!

Quemadmodum superioribus litteris meis ostendi, moram hanc Serenitati Vrae obijci et ipse non parum doleo, sed quod a Dominis Legatis Regis Praga non solum scriptum, sed etiam perscriptum mihi sit, non dubito iam ex Domino Hanivaldo Serenitatem V. cognovisse. Ostensae enim ei litterae Dominorum Legatorum fuerunt, easdem tamen nunc Magnifico Domino Sobescio ut Ser. V. et ipse eas ostenderat, tradidi; perspiceret ex iis Ser. V., ut Lubovlia restituta, cautioneque de iuramento Ungarico accepta, diutius Ser. V. detineatur, ne ipsos quidem Legatos censere; ut autem ad Regiam Majestatem praecipuosque Senatores et suo nomine referatur velle, et ut ego re-