Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 270.jpg

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

gesta Vieluniam peryenissent, perterruerunt Maximilianum et exercitum ipsius. Ego castra habui in sylva duobus a Vielunia miliaribus. Maximilianus, custodiis versus castra mea, propter prohibendas explorationes collocatis, prima hora noctis discessit Sylesiam versus, ad oppidum Byczina, quod tribus miliaribus Vielunia distat. Propter collocatas a tergo per eum custodias, de discessu ipsius non prius, quam dies jam esset cognoscere potui; movi exercitum praaetereundoVieluniam versus ea loca, quibus ille iter fecit; misi partem copiarum; quae totam noctem iter faciendo eum persequantur et si ficri possit, in oppido Byczina circumsedeant; ipse subsequar, quam primum luna praebere lucem inceperit. Valde properat, sine ulla reverentia, ut quisquis potuit equis incedebant, arma multi abiciebant. Illud eum retinuit causamque morendi praebuit, quod perlatum ad eum esset, Vielunensem tantum Capitaneum adventare. Quae deinde erunt acta, S. R. M. Vrae siguificabo[1], interim habet M. V. Regia quod omnipotenti Deo agat gratias, quod ex ditionibus Mris Vrae aemulus ipsius, tot Imperatorum progenies et Imperatoris frater, turpissime nocte profugerit. Militum Mtis Vrae et mea servitia M. Vrae commendo. Datum ex pago Zadłuba die 23 Januarii 1588 S. R. Mtis Vrae Domini Sui Clementissimi Cousiliarius[2] et Servitor Joannes Zamoyski etc.
II. Scriptis prioribus litteris, pars copiarum, quae exercitum antecesserat, quasdam Maximiliani turmas assequuta est; fuderunt turmam Marsowij, hungarico

  1. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: significabo.
  2. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: Consiliarius.