Strona:Laudum wojnickie Ziemi Krakowskiej z r. 1503 w przedmiocie pospolitego ruszenia pospólstwa.djvu/11

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została uwierzytelniona.

nostrorum in capitaneatu tuae serenitatis existentium, illius ordinationis ac constitutionis ignorantiam allegando, aliqiud eorum negligeret, quod ex illa ipsa constitutione debet, idcirco tuae sinceritati innotescimus, et statutum de communi terrae eiusdem totius consensu approbatum, per nos quoque confirmatum esse. Quia omnes et singuli villarum incolae de plebibus communibus possessionatis et de villa qualibet quorumlibet subditorum nostrorum spiritualium et secularium decimum hominem ad defensionem communem regni expeditionemque bellicam debeant expedire. Ut autem constaret, quo ordine ipsa hominis decimi fieret expeditio, electi sunt in singulis districtibus generosi ac nobiles ductores seu magistri plebium, qui condam dicebantur aliquando tribuni plebis, aliquando ceuturiones, videlicet in una parte fluvij Visla, in qua Cracouiensis civitas sistit: Johannes Jordan, Nicolaus Cunieczki, Johannes Tanczyński et Petrus Liganza; in districtu Proschoviensi: Nicolaus Plechowski, Nicolaus Morski, Nicolaus Gucyniczki, Andreas Wieloglowski; in districtu Xiąsz: Michowski, Joannes Marcinowski, Andreas Morski, Stanislaus Cula; in districtu Leloviensi: Zanaczki, Johannes Poloczki, Nicolaus Kreza Starziniczki. In alia vero parte fluvij Visla, versus montes Hungariae, in districtu Byeczensi: Jeronimus Kobylewski, Johannes Woysyk, Johannes Gromiczki, Zauissa Woynarowski. In districtu Sandeczensi: Jeronimus Braniczki, Adam Bylina, Sigismundus Rożen, Nicolaus Korzeniczki. In districtu Czchoviensi simul quoque Cracoviensi, in parte fluvij praedicti, in Szczirzicz: Stanislaus Lanczkoronski, Nicolaus Jordan, Jacobus Lubomirski et Wirbianta Raczyborzenski. Quorum quilibet dictorum suum habiturus familiarem proprium, per quem intimaret hominibus districtus sui expeditionem et transitum ad bellum, qui per omnes villas districtus illius discurret, gladium evaginatum manu gestando in signum, quia hostis armatus contra nos vadit, clamandoque concitabitur ad bellum homines ac designabit diem et locum ad conveniendum. Debeant vero computari progressive ab vna villa ad aliam, computum faciendo, ut decimus homo inveniatur expediaturque per illos novem, qui decimus habeat equum ad minus valoris duarum marcarum, cum clipeo, hasta, cum sella bona, ocreis, caligis, calcarijs et cum vexillo coloris talis, qualem ductores plebis designabunt. Sic etiam Valachi in montibus existentes, facere inter se teneantur et eum decimum illi novem disponere et iuxta morem bellicae expedicionis, cum dominis eorum proprijs et sub ductu sui districtus ductoris vel ductorum suprascriptorum; hi vero, qui de villis essent spiritualibus, quorum domini ad bellum non irent, cum ductoribus ad avisamentum clamoris et gladij supradictorum mittere debebunt. Hi autem ductores plebis populum hunc ducent ad locum designatum, in quo eum palatino terrae suae, palatinus vero campiductori presentabunt, cum quibus capitanei locorum equitare tenebuntur, ut cum auctoritate nequaquam et raptores homines castigarentur facilius. Item statutum, quia familia viduarum pupillorumque ad expeditionem bellicam expedita cum eisdem ductoribus sub eorumque obedientia et vectura progredietur. Qui ductores plebis habituri sunt facultatem, inobedientes iuxta demeritum castigare. Et si quispiam ductoribus in profectione bellica non obediverit vel contravenerit aut regimini parere noluerit, aut si hominem suum celaverit, cuiuscumque status et conditionis spiritualis