Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/782

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


ckiej. Królowa Zofia zatwierdza ten zapis w Krakowie 23. lipca 1453 r.
In nomine domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cum gesta hominum a reminiscencia plerumque labescunt, nisi apicibus litterarum et annotacione testium roborentur, proinde nos Zophia dei gracia regina Polonie significamus tenore presencium quibns expedit universis presentibus et futuris presencium noticiam habituris. Quomodo providus Paulus murator, noster, Nove Sandecz civis fidelis dilectus, possessioni ambarum scilicet Maioris et Minoris villarum Szeleschnykowa nuncupatarum cessit et resiliit providis nostris, dicte Nove Sandecz civitatis consulibus fidelibus dilectis, et ipsas cum omni iure, dominio, utilitatibus, fructibus, pertinenciis universis, que modo in circumferenciis et limitibus dictarum villarum existunt, et in posterum humana industria adinveniri ac augeri valeant, quibuscunque generalibus vel specialibus vocitentur nominibus, nihil iuris vel alicuius dominii pro se et suis posteris ibidem reservando, pretactis consulibus in sempiternum resignavit tenendas, habendas et iure hereditario possidendas, et in usus beneplacitos convertendas, hac tamen condicione interserta, quod censum quendam decem marcarum de eisdem villis Szeleschnykowa dictis pro Theutunicorum predicatore et altari Sancti Nicolai pontificis, in ecclesia beate Margarethe Sandeczensi per dictum Paulum muratorem errecto et fundato, prefati consules annis singulis solvere sunt astricti. Alias predicatore absente et deficiente extunc utique pro altari Sancti Nicolai prenominato de censu decem marcarum prefatarum solvendo sunt obnoxii, hoc intellecto dumtaxat villis pretactis durantibus. Insuper prefati consules ius presentandi ad altare predictum in evum obtinebunt, et ad ipsum personam idoneam tempore quolibet ingruente presentabunt. Idem quoque Paulus murator civis noster nobis humiliter suplicavit, quatenus prenominatis resignacioni et renunciacioni dictarum villarum in manus consulum Sandeczensium factis faveremus et consensum nostrum preberemus, atque huiusmodi resignacionem et cessionem dictarum villarum confirmare dignaremur. Nos itaque benignitate nobis innata peticionibus tanquam iustis et racioni consonis acclinati, resignacioni et renunciacioni prefatarum villarum Szelesnikowa per dictum Paulum muratorem in manus consulum factis, assentimus et ipsas resignacionem et renunciacionem approbamus, ratificamus, decernentes eas robur perpetue firmitatis obtinere, iuribus tamen regalibus in