Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/780

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


pro ejus dote et sustentatione decenti abbatis, prioris et conventus praefatorum, nec non canonicorum et ministrorum ac personarum in hoc monasterio pro tempore degentium, et infirmorum sive pauperum, qui in eodem hospitali dicti monasterii receptarentur et decumberent, aliisque oneribus abbati, priori et conventui praefatis incumbentibus pro tempore commode supportandis pie donavit certas villas, bona immobilia in eadem dioecesi consistentia ac reditus census et jura. Et inter alia haec videlicet, villam Dąbrowa cum suis adjacentiis, cum viginti marcis currentis monetae polonicalis, et cum viginti centenariis salis duri de zuppa regali, singulis annis perpetuis temporibus ipsi monasterio dandis et solvendis, nec non Januszowa, Librantowa, Kweciszowa, Boguszowa, Wolchowa, scultetia in Piantkowa, villas dictae dioecesis, cum tribus ortis in districtu dicti oppidi consistentibus, et hujusmodi villas cum ejusdem aliis bonis immobilibus pro ipsorum libertate ampliori ex jure polonico in jus theutonicum transtulit et perpetuo libertavit, etiam eximendo et absolvendo scultetos, kmetones, tabernatores et molendinatores et quosvis alios praedictarum villarum incolas et habitatores ab omnibus exemptionibus, solutionibus, servitiis, angariis et praeangariis, inventis et inveniendis, quibuscunque nominibus nuncuparentur, et ab omni jurisdictione et potestate omnium regni sui palatinorum, castellanorum, judicum, subjudicum, procuratorum et quorumcunque officialium et ministerialium eorundem, ut coram ipsis vel ipsorum aliquo sculteti, kmetones, tabernatores, molendinatores pro causis tam magnis quam parvis, puta furti, sanguinis vel homicidii, incendii, membrorum mutilationibus et quibuscunque aliis enormibus excessibus citati minime responderent; nec aliquas poenas solvere tenerentur, sed tantum kmetones et incolae ipsi coram suo sculteto, qui pro tempore foret, scultetus vero coram abbate monasterii praedicti in civilibus. In criminalibus et capitalibus vero causis scultetis praedictis in metis et granitiis villarum praedictarum judicandi, sententiandi, corrigendi, puniendi, plectendi et damnandi plenam dedit et omnimodam concessit facultatem, prout hoc ipsum jus theutonicum in omnibus suis punctis, articulis, sententiis, conditionibus et clausulis postulat et requirit. Voluit insuper rex ipse, quod dum et quotiescunque praedictos abbatem et conventum, privilegia et litteras super juribus ipsorum quibuscunque coram eapitaneis et officialibus regis Poloniae existentis pro tempore producere et ostendere contingeret, praeterquam duos grossos monetae currentis ejusdem pro ostensione