Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/211

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.



Michael Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae Czernichoviaeque.
Significamus praesentibus litteris Nostris, quorum interest universis et singulis, quod reproductae sint coram Nobis trinae litterae pergameneae Civitati Nostrae Neosandecensi servientes, et quidem priores Serenissimi Sigismundi Augusti de 19. Ianuarii 1563 Petricoviae, secundae Serenissimi Vladislai IV. de 20. Novembris 1639 Varsaviae, tertiae Joannis Casimiri subscriptae de data Cracoviae in comitiis Regni generalibus coronationis eius die 30. mensis Ianuari A. D. 1649. Quibus approbatur facultas eidem Civitati Nostrae Neosandecensi a mereimoniis omnibus, quae quocunque tempore eo advehi seu etiam ex hac Civitate evehi solent, videlicet a vase uno vini grossos quindecim, a tunna salis grossos sex, a centenario aeris grossos tres, a centenario chalybis, ferri et similium metallorum grossos duos (exceptis concivibus Sandecensibus) libere exigendi et percipiendi. Ita ut eiusdem proventus medietatem pro repatatione murorum et munitione Civitatis Neosandecensis fossarumque ibidem restauratione et aliis publicis necessitatibus, reliquam vero medietatem in consolationem officii sui, in usus proprios Civitatis, Magistratus convertat. A Serenissimo autem Vladislao IV. Rege Antecessore Nostro cum poena in transgressores praemissorum nempe amissionis omnium mercium speciali privilegio de data Varsaviae die 20. mensis Novembris A. D. 1639 concessa. Cui facultati ut supra specificatae et approbationi adiecta est eius declaratio Serenissimi Ioannis Casimiri de tenore tali: Ut ab omnibus mercibus, mercimoniis, liquoribus quovis modo nuncupatis a dolio mulsi Transylvaniae alias od beczki miodu siedmiogrodzkiego quindecim et aliis, a centenario cerae, sebi, a cutibus maioribus et a modio frumenti cuiusvis ex partibus Hungariae advecti per unum grossum, et a centenario metallorum omnis generis quocumque nomine vocatorum grossos duos. Insuper ab omnibus in genere mercibus ex Ungaria in Poloniam aqua terrave invehendis praefata Civitas Nostra exigendi plenam facultatem haberet, eundem proventum pro sola munitione et reparatione illius Civitatis tamquam in confinio positae erogatura. Demum quatenus nundinae quotiescumque per annum celebrantur, nonnisi per tres continue dies durare possent, et post triduum nonnisi extraneorum mercatorum liberum esset merces exponere, idque sub privatione mercium, solis incolis Sandecensibus exceptis, pro iisdemque nundinis liberem esset, cuiusvis generis hominibus venire, exclusis duntaxat Judaicae Nationis, ita ut nemo Judaeorum pro quibusvis nundinis ad Civitatem Sandecensem cum mercibus venire illasque esponere et vendere audeat,