Strona:Żywot i pisma Stanisława Nigra Chrościeskiego humanisty i lekarza poznańskiego wieku XVI-go.pdf/25

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została uwierzytelniona.
VI.

Rdo Dno S. Kilowski, canonico Gneznensis

et Plocensis ecclesiarum decanoque Polthoviensi, dno observandissimo.


Post servitiorum meorum in gratiam Rdae Dtionis Vrae subiectissimam commendationem. Rde dne, Maecenas observande! Nunc offerente sese mihi certo[1] nuntio, nolui Vram Rdam Dtionem insalutatam meis praeterire litteris. Quod enim hactenus Illi nihil scripseram, in causa fuit peregrinatio; certo enim a quibusdam didiceram, intra id totius anni spatium Vram Rdam Dtionem domi abfuisse, atque ita mihi scribere volenti societas negabatur. Nunc alioqui, etsi etiam nihil sit, quod scriberem, aliquid scribo tamen, et his quidem[2] scriptis opto, me adhuc in albo servorum Vrae Rdae Dtionis retineri. Nam etsi me a domo et praesentia Vrae Rdae Dtionis seiunxerim, animus tamen meus non ita seiunctas est, quin, quidquid illi Vra Rda Dtio faciendum imperaverit, expeditissime faciat. Sum enim is, qui veterum dominorum, quorum aliquando uterer benevolentia et patrocinio, non facile obliviscor. Vra Rda Dtio, illius benevolentiae, qua me complexa est, favoris illius et amoris an oblivisci potero? Certe nunquam. Imo et inter Alpes horum omnium memor ero[3] et quidem perpetuo. Et quia hic Alpium feci mentionem, cupio sciat Rda Dtio Vra, me hac hieme ad ltaliam studiorum causa profecturum esse subsidio quorundam bonorum virorum et propriis quoque impensis. Hic peto consilium et auxilium: consilium quidem[4], ut sciam, quanti istic vivatur unius anni spatio, auxilium vero: aliquo nempe ungarico me benigniter a Rda Dtione Vra donari postulo; id quod si fortassis non meruerim, tanto magis ex virtute Vra Rda Dtio faciet, siquidem[5] vel iuxta Paulum gratia, si est ex meritis et ex debito, non est gratia. Si non merui, olim omni ratione meriturum[6] me polliceor. Atqui etiam si nihil meruero ego, Rda tamen Dtio Vra se non perdituram esse sua munera certo confidat; vivit enim perpetuo Christus, qui digna rependit praemia pietatem et liberalitatem in studiosos exercentibus. Praeterea iusta satis et praecipua beneficiorum repensio est gloria, qua ego Rdam Dtionem Vestram ornari adnitar[7], si aliquid beneficii accepero. Scio quidem[8], Vram Rdam Dtionem nulla asciticia egere gloria, ut quae propriam ex recte factis possideat, sed tamen praeconem laudum suarum aliquem[9] nancisci, gloriosum est. Sed quid multis ago? Nihil de munificentia Vrae Rdae Dtionis despero[10]. Cuius

  1. Cod.: arto.
  2. Cod.: quid.
  3. Cod.: me numero.
  4. Cod.: quid.
  5. Cod.: quid.
  6. Cod.: meritorum.
  7. Cod.: adiutar.
  8. Cod.: quid.
  9. Cod.: aliquam.
  10. Cod.: dispero.