Strona:Żywot i pisma Stanisława Nigra Chrościeskiego humanisty i lekarza poznańskiego wieku XVI-go.pdf/15

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została uwierzytelniona.

Miraris forsitan, Illustris Comes, hominis impudentiam, quod ego, homuncio alioqui exilis, ad te, tantum virum, ingredi tuaeque illustri praesentiae me offerre audeam, sed desines mirari, cum intelliges, me non audacia, non aliqua inductum temeritate, sed iussu viri alioqui magni sub tuum venisse conspectum. Sed vide: ille ipse, qui voluit, ut eius apud Illustrem tuam Magnificentiam agerem nuntium, en comitatur me, en coram solus adest. Similem semper Deus ducit ad similem; principis ianua patet semper principibus. Proinde, Illustris Comes, expende, an esset aequum, an humanum, tui per omnia similem a tuis arcere aedibus. Tuum venit imploraturus praesidium, te decet succurrere. Quid, inquis, princeps opus habet praesidio? An ignoras, Comes prudentissime, hac in luce omnia mutationi et interitui esse obnoxia? Mutantur omnia, mutamur et nos: nunc sumus pueri, iam senescimus, iam vivimus, iam morimur, nunc egemus, nunc ditescimus: breviter, nihil adeo firmum est, nihil beatum[1], quod non mutetur et ruat. Quid mirum est igitur, Illustrissimum eundemque Reverendissimum Ioannem, olim praesulem Posnaniensem, de ducibus Lithuaniae principem, tuo indigere patrocinio? Sic fortuna, sic vita hominis est: olim multorum patronus et praesidium, nunc ecce cliens, nunc ecce indiget praesidio, se et sua omnia in tuum committit patrocinium; decus, honorem, dignitatem eius ut tueare, ut ab improbis defendas, obsecrat. Quid, dicis, cum mortuis mihi est negotii? Atqui nostra interest eorum, qui de religione, de republica bene meriti ex[2] vivis excessere, a morte etiam meminisse, siquidem id et ratio humanitatis postulat et vetustatis comprobat auctoritas. Quis enim, obsecro, tam inhumanus est, qui non claros viros a morte honorandos, qui non praeconiis celebrandos esse censeat? Esto sane, quod nullum fuerit vitium, illis nihil honoris detulisse, sed num utilitas, quae ex laudibus magnorum virorum proficiscitur et manat, reicienda, num contemnenda est? Non videtur. Quid ita? Fit enim saepissime, ut, cum magni viri encomiis celebrantur, plerique ad praeclaros eorum mores imitandos accendantur et, quod defunctis tribuitur, in hoc laudis genere vivi studeant excellere. Hac ratione ducti, veteris saeculi homines suos quoque celebrant defunctos. Sic Pericles, Atheniensis princeps, cum multi bello Peloponnesiaco ex eius cecidissent exercitu, eleganti et satis magnifica oratione interemptos celebravit[3]. Doluit Babylonia Alexandrum Magnum, non sine praeclara gestorum eius commendatione[4]. Apud Romanos Metellus Macedonicus brevi quidem, sed si vim orationis, non verborum congeriem spectes, illustri et gravi oratione Scipionis Africani et indignum mortis casum doluit et vitam illius pro rostris publicis

  1. Czy może tutum?
  2. W kopii wyd.: et.
  3. Jest prawdopodobnem, że Niger znał język grecki, mniej zaś prawdopodobnem się wydaje, że czytał Tucydydesa w oryginale; w każdym razie nie świadczy za tem charakterystyka mowy pogrzebowej.
  4. Zob. Curtius, X, 15 n.