Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0108

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została skorygowana.


Patris sapientia veritas divina,
Deus homo captus est horâ[1] matutina:
A notis discipulis, cito derelictus,
A Judæis traditus, venditus, afflictus.
 
Horâ primâ Dominum ducunt ad Pilatum,
Et a falsis testibus multum accusatum,
Colaphis percutiunt, manibus ligatum,
Vultum Dei conspuunt, lumen cœli gratum.

Crucifige, clamitant horâ tertiarum,
Illusus induitur veste purpurarum,
Caput ejus pungitur corona spinarum,
Crucem portat humeris ad locum pœnarum.

Horâ sextâ Jesus est cruci conclavatus,
Pendens cum latronibus est et deputatus,
Præ tormentis sitiens felle saturatus:
Agnus crimen diluens sic ludificatus.

Horâ nonâ Dominus Jesus expiravit,
Eli clamans, spiritum Patri commendavit,
Latus ejus lanceâ miles perforavit,
Terra tunc contremuit, et sol obscuravit.
 
De cruce deponitur horâ vespertina,
Fortitudo latuit in mente divina,
Talem mortem subiit vitæ medicina,
Heu! corona gloriæ jacuit supina.

Horâ completorii datur sepulturæ,
Corpus Christi nobile, spes vitæ futuræ,
Conditur aromate, complentur scripturæ,
Jugis sit memoria mortis suæ duræ.

  1. Tempore nocturno, quo matutinum recitari debet.